Disputatio:NGC 6543

Latest comment: abhinc 10 annos by Andrew Dalby in topic De textu Latinizando

De textu Latinizando recensere

An verba "et in structura una nebularum progressivarum eorum scimus" ad Anglica "Structurally, it is one of the most complex nebulae known" spectant? Tales locutiones difficiliter ab Anglico sermone in Latino redduntur. Proponere possum "Inter nebulas multiplicissimas nobis cognitas ordinatur". Verbum "structurally" non verto quia in significatione complexity/multiplicitatis iam comprehenditur, sed, si volumus, "quo ad structuram pertinet" addere possumus. ... Sed sine dubio alius quis versionem meam meliorare potest! Andrew Dalby (disputatio) 13:38, 30 Martii 2014 (UTC)Reply

Verbum "progressivus" pro anglicae complex vitiose esse necesse est. "Progressivus" in "technologia progressiva", advanced technology, adhiberi potest. Ita "inter nebulas multiplicissimas nobis cognitas ordinatur" melius est. -- Donatello (disputatio) 14:12, 30 Martii 2014 (UTC).Reply
Optime, Donatello. Gratias ago ob responsum -- atque propter paginam valde utilem a te creatam! Nisi alius quis versionem meliorem proponit, mutabo. Andrew Dalby (disputatio) 14:22, 30 Martii 2014 (UTC)Reply
Revertere ad "NGC 6543".