Disputatio:Museum Luparense

Latest comment: abhinc 16 annos by Andrew Dalby

Lego in vicipaedia Germanica nomen illud Luvri barbaricum ex voce Latina luperiae ortum esse, quo nomine medio aevo castra regis Gallorum ibidem sita cum latibulo luporum comparata sint, cuius tamen rei nullum ab auctoribus testimonium allatum est. Nihilominus et nomen musei et inscriptio paginae elegantius latinizari posse videtur, si aut museum luperinum (cf. enim vicipaediae Gallicae illud musée du louvre) aut palatium luperinum scribimus.--Irenaeus 10:09, 24 Iulii 2007 (UTC)Reply

Interim mihi musei Luperiani conversio magis etiam placet quam quas supra proposui. Quae cum a nullo reprehensae sint, paginam movi.--Irenaeus 12:17, 25 Iulii 2007 (UTC)Reply
Gaudeo eam paginam motam esse a Luvro. Repperi verbum Lupara apud Hofmann, sic:
Lupara, palatium Galliae regum, a Car. V exstructum, Lutetiae; et a Lud. XIV magnificentissime de novo excitatum. Le Louvre vulgo.
Nescivi licere palatium "excitare"! Exstat etiam eodem fonte oppidum
Lupara, burgum Galliae, 6 leuc. a Lutetia bor. versus, in via quae Sylvanectum tendit; vulgo Louvres-en-Parisis.
De hoc oppido apud fr:wiki lego:
Ses habitants sont les Luparien(ne)s.
Ergo fortasse melius Lupara (palatium) (= le Louvre) et Museum Luparae (= Musée du Louvre)? Andrew Dalby (disputatio) 12:44, 25 Iulii 2007 (UTC)Reply
Macte doctrinam tuam! His, quae adduxisti, Andrea, testimoniis fretus existimo tamen non Luparam illam casu genitivo a museo pendere oportere, sed a nomine Luparae adiectivum esse formandum, ut illud idioma Gallicum Latine reddatur. Evenit ergo, ut pagina denuo movenda sit ad paginam Museum Luparinum inscribendam.--Irenaeus 13:03, 25 Iulii 2007 (UTC)Reply
Iterum cogitanti mihi adiectivum Luparien Gallicum ad Latinum Lupariensis spectare videtur, qua ex cogitatione Museum Lupariense statim nascitur.--Irenaeus 13:09, 25 Iulii 2007 (UTC)Reply
Sic, Museum Lupariense amo. Andrew Dalby (disputatio) 13:14, 25 Iulii 2007 (UTC)Reply
Revertere ad "Museum Luparense".