Disputatio:Michael Theodoraces

Latest comment: abhinc 15 annos by Mycēs

Qua de causa Theodoraces (nomen quod numquam ullus eum apellauit) pro Theodorakis, quae est forma graeca hodierna? Non est quidam antiquus ut Sophocles, Euripides uel Aristophanes, sed homo nostrae aetatis cuius nomen unam habet pronuntiationem. -- [ Usor:Quirinus ]

Leviter corrigo: forma Graeca hodierna est Θεοδωράκης. Ita, in multis linguis abecedario Latino scriptis translitteratio Theodorakis accipitur. Sed Vicipaedia, pro omnibus nominibus Graecis classicis, mediaevalibus et hodiernis, translitteratione Romana traditionali utitur (vide VP:TNP#Translitteratio seu Romanizatio "Nomina Graeca sunt translitteranda more Romanorum"). Sunt etiam permulti: vide e.g. Categoria:Incolae Graeciae et subcategorias quas ibi reperis. Redirectionem autem oportuit addere orthographiae Mikis Theodorakis: id nunc feci.
[Addo:] Potes et disputationes legere Disputatio:Nicolaus Cazantzaces et Disputatio:Emmanuel Mpenaces. Andrew Dalby (disputatio) 13:13, 2 Decembris 2009 (UTC)Reply
Aliud non possum nisi ab eo more dissentire quod minime rem ueram refert: numquam Nikos Kazantzakis nec dominus Benakis hoc modo nuncupati sunt. Si Lingua Latina uere et hodierne uti uolumus, hodiernam graecam quoque prosodiam petere oportet. Gratias ago tibi pro responsum!--Quirinus Xρυσοχαίτας 22:43, 3 Decembris 2009 (UTC)Reply
Dicis "numquam" sed "numquam" in qua lingua? Cazantzaces Turce vocatur Nikos Kazancakis; Hungarice Nikosz Kazantzakisz. Non solum unus modus est nominum alienorum adaptandorum. Et, ut iam alibi dixi, modus Romanus non secutus est pronuntiationem Graecam; in aevo Romano iam Graecus iotacismus ortus est, sed Romani scripserunt y, e, loco litterarum υ, η, etc., ubi linguae hodiernae saepe scribunt i. —Mucius Tever 12:12, 4 Decembris 2009 (UTC)Reply
qua lingua? Graece. Exempla quae refers pronuntiationiem recepiunt. Transcriptionem nominum mea opinio est rem sui temporis referre decere, non rem saeculorum priscorum. Latine nostri saeculi loquimur uel scribimur, non Latine aetatis Augusteae. Sicut ipse Ouidius scripsit 'laudamus ueteres sed nostris utimur annis'. --Quirinus Xρυσοχαίτας 00:17, 5 Decembris 2009 (UTC)Reply
"qua lingua? Graece." — Certe Graece numquam scribitur Theodoraces, Cazantzaces. Nec unquam scribunt Theodorakis, Kazantzakis—Graece scribitur Θεοδωράκης, Καζαντζάκης. "Theodorakis" et "Kazantzakis" non sunt orthographia Graeca, sed orthographia nonnullarum aliarum linguarum. Et hic non scribimus cum orthographia Graeca, nec cum Anglica nec Catalana nec Hungarica nec Iaponica, sed Latina. Ut Andreas dixit infra, scribere Latine non est scribere secundum pronuntiationem, ob multas "dialectos" quae assunt. Qui aliter vult pronuntiare, aliter potest pronuntiare—quamquam "vecordis" sit-sed melius est scribere secundum mores Latinos. —Mucius Tever 14:26, 5 Decembris 2009 (UTC)Reply
Nunc de transscriptione loqueris, sed nobis fere inutile sit transscriptiones in alphabetum Latinum offerre, quia lingua Latina hodierna varias pronuntiationes habet. Nobis enim oportet translitterationes offerre in alphabetum Latinum, transscriptiones autem in alphabetum internationalem phoneticum. Andrew Dalby (disputatio) 11:18, 5 Decembris 2009 (UTC)Reply

Muci, quaeso legas antequam scribas. Minime de scriptione sed de pronunitatione semper locutus sum. Quidquid id sit, fac quod uelles ubi minime alios audias. Si Theodorakis Theodoraces appellare tibi maxime placet, hoc fac. Tantum dico hoc non esse illi nomen. Translitteratio tamen ad sonum magis pertinet. Minime miror magis magis in dies omnibus linguis editorum fuga uicipaediam uerberet.--Quirinus Xρυσοχαίτας 02:01, 6 Decembris 2009 (UTC)Reply

Legi, certe. Primum dicam, translitteratio non ad sonum pertinet, sed ad litteras. De transcriptione cogitas. Exempli gratia, translitteratio sollemnis ISO 9 habet signum â pro littera Cyrillica Я, qui sonum /ja/ indicat secundum transcriptionem phoneticam API. (Fuit disputatio de hoc genere translitterationum in Disputatio Vicipaediae:De nominibus propriis — vero, haec disputatio etiam ad illam paginam pertinet...) Deinde, quo differt 'Theodoraces' a 'Theodorakis' pronuntiatio? In usu litterae 'c' pro 'k'? Qui Latine modo Romanoroum loquitur, eodem modo pronuntiabit quam 'k', et qui Latine modo Italico loquitor, similior erit pronuntiationis Graecae κη [ci]. In 'e' pro 'i'? Sed hoc non est proprie dicta pars nominis, sed pars declinationis — Graece dicunt Θεοδωράκης nom., Θεοδωράκη gen., Θεοδωράκη dat., Θεοδωράκη acc. (usque ad recenter Θεοδωράκην), Θεοδωράκη voc. (usque ad recenter Θεοδωράκα); est nomen primae declinationis. Latine etiam habemus declinatio quae respondet declinationi primae Graecae, qui Romani adhibuerunt et cum differebat a declinatione Graeca antiqua — scripserunt Anchisae cum Graeci scripserunt Αγχίσου—et scripserunt Anchises etiam cum Graeci iam η in /i/ verterunt, 'Anchisis' dicentes. Cur non adhuc ea declinatione utimur, et dicere Theodoraces, Theodoracae, Theodoracae, Theodoracen, Theodoraca? (Postremo, "Theodorákis" nullo modo Latine pronuntiari potest — cum A breve, erit semper Theodórakis, quomodocumque id scribis.) —Mucius Tever 06:00, 6 Decembris 2009 (UTC)Reply
Revertere ad "Michael Theodoraces".