Disputatio:Michael Angelus Caravagius

Active discussions

I don't know what evidence we have for an "official" Latin name (Caravaggio, I gather, signed only one painting that we know of), but I can find at least two references to him in Latin:

Hoffmann's Lexicon Universale:[1] CARAVAGGIUS, Pictor Nobilis, Italus.
Marzio Milesi (whoever that is):[2] Michaele Angelo di Caravaggio, qui amorem omnia subigentem pinxit - omnia vincit amor, tu pictor et omnia vincis silicet ille animos, corpora tuque animos

If anyone can find anything else please let me know. But in any case, I don't know what should be done with the Merisi, or the da, but his praenomina should definitely be Michael Angelus --Iustinus 21:33, 25 Decembris 2006 (UTC)

De casu locativoRecensere

De loco mortis Caravagii Bavarese casum locativum posuit, i.e. praepositionem "in" delevit. ("in Portu Herculis" > "Portu Herculis"). An recte fecit incertus sum. Ars grammatica Anglice scripta (date veniam, o amici) mihi dicit de declinationibus 3 4 5: "... the function of the locative was taken over by the ablative, which, with common nouns and pronouns, needs to be distinguished in this sense by the prepositions in and sub ... the preposition is regularly omitted with the locatival ablative of place-names ... The bare ablative (or locative) is used ... often of words which themselves denote a place or district, when they are qualified by an epithet, e.g. loco and locis, regione, parte and partibus ..."

Quaestio, cui responsum haud dare possum, hic sequitur: An "Portus Herculis" est nomen proprium (cui locativum nudum convenit)? Nonne "portus" est nomen commune, quod insuper non portum sed urbem denominat? Talibus exemplis ego usque hodie non "mortuus Portu Herculis" sed "mortuus ad Portum Herculis" vel "mortuus iuxta Portum Herculis" scripsi ... nisi infortunatus quis, nave submersa, sub aquis mortuus sit ... Quid dicunt alii? Andrew Dalby (disputatio) 12:18, 22 Iulii 2018 (UTC)

Exemplum simile: De "New Haven," urbe collegiali in Connecticuta sita, legere possumus "Novo Portu" et "in Novo Portu" et "Novo Portu in urbe". IacobusAmor (disputatio) 12:37, 22 Iulii 2018 (UTC)
Ut recte intellegar: Haesitans ipse de re, non "correxi" istam sententiam, sed, ut scripsi, casum locativum "proposui". Nunc autem prudentius puto me facturum fuisse, si quaestionem eandemque in pagina disputationis scripsissem. Vix aptum mihi videbatur dicere in portu, si non de portu urbis, sed de nomine urbis agitur. Sed exempla ad Portum Herculis pertinentia non habeo. Talia fortasse (fortasse, nam lingua quoque latina non est res in vinculis strictissimis coniecta) indagabimus, si accuratius perquisiverimus, quae ab antiquis scripta sunt de urbe nominis „Turris Sullae" (i. e. Tordesillas) et comparabilibus. Quid ergo? Fiant quaeso, quae recte facienda vobis videntur. --Bavarese (disputatio) 15:51, 25 Iulii 2018 (UTC)
Ita, mi Bavarese. Modestam tuam propositionem an accipere vel reicere liceret, usque hodie nesciebam ... Heri autem urbiculam Laudiacum vel montem Laudiacum, fontem potionum non pessimarum, cum uxore mea visitavi vinaque degustavi. Hodie domum reditus, lagenis in apotheca rite depositis, de nomine Latino illius loci quaesivi. Verba Gregorii Turonensis repperi: "Basilicam quoque sancti Laurenti monte Laudiaco ipse construxit" (Historia Francorum 10.31.6). De urbe loquitur, non de monte. Si Gregorius ablativo/locativo nudo "monte Laudiaco" utitur, cur non nos "portu Herculis"? (Melius erit scriptorem aureae Latinitatis citare, sed non possum!) Andrew Dalby (disputatio) 12:02, 26 Iulii 2018 (UTC)
Latinitate recentissima liber Bibliographia algologica universalis divulgatus est "Fori Livii, typis Valbonesianis, 1931". Ibi "Fori Livii" nudo casu locativo habemus. Andrew Dalby (disputatio) 17:49, 26 Iulii 2018 (UTC)
Macte siti este hesterna tam salutifera quaestioni vexatae nostrae! Gratias tibi! --Bavarese (disputatio) 19:31, 26 Iulii 2018 (UTC)
Revertere ad "Michael Angelus Caravagius".