Disputatio:Lingua Theodisca

Latest comment: abhinc 12 annos by Bavarese in topic Theodiscas humiles

Lingua Theodisca fuit pagina mensis Decembris 2011.

scilicet ante mutationem disputandum erat an Germanica Lingua aut Theodisca?--Massimo Macconi 19:42, 1 Octobris 2007 (UTC)Reply

Quamquam nescio si correctum est, multi periodici latini sicut Ephemeris linguam theodiscam appellant. Tristis est quod haec pagina est in statu horrido. --Rafaelgarcia 22:15, 1 Octobris 2007 (UTC)Reply
Mutationem anonymam reverti pro tempore quia nexus fractus est; sed debemus fontem citare pro "Theodisca" ... et paginam horridam ameliorare. Andrew Dalby (disputatio) 22:48, 1 Octobris 2007 (UTC)Reply
De nomine Theodisco scripsi in Victionario, wikt:Disputatio Usoris:Harrissimo. —Mucius Tever 00:50, 2 Octobris 2007 (UTC)Reply
Secundum Traupman, Germanicus dicitur ominis quod Germaniae pertinet. Sed tamen dicitur lingua Theodisca (quae Germaniae, Austriae, et Helvetiae pertinet). Periodici latini sicut Ephemeris etiam dicunt linguam Theodiscam nec Germanicam.--Rafaelgarcia 01:25, 2 Octobris 2007 (UTC)Reply
Hoc dixi apud Tabernam:
"Theodisce or not Theodisce? An anonymous user changed this name to "Germanica" in the article lingua Theodisca. I thought it best to revert for the moment, but, after looking at Myces' comment (and after following the link to a discussion on wiktionary), we have to consider whether anon. was right. Please look at Disputatio:Lingua Theodisca!"
Ego credo utile esse pro illa lingua multinationali nomen adhibere quod differt et a nomine familiae linguisticae Germanicae, et a nomine civitatis Germaniae; igitur praefero "Theodisce". Alii quid cogitant? Andrew Dalby (disputatio) 08:16, 2 Octobris 2007 (UTC)Reply
Nisi fallor, nomen rectius familiae linguisticae Teutonicus est. Sed nunc non video unde hanc sententiam accepi. —Mucius Tever 21:37, 2 Octobris 2007 (UTC)Reply
Nobis decernendum est utrum nobis distinguendum sit inter ex alia parte Germaniam et Germanos antiquos et ex altera parte Germaniam et Germanos modernos. Nonnullae linguae velut Anglica vel quoad scio Italiana inter antiquos et modernos Germanos non distiguunt. Lingua Germanica autem habet Germanen/Germanien et Deutsche/Deutschland. Quam ob rem nonnulli Latinistae Germanici nonnulla exempla mediaevalia sequentes dicunt ex alia parte Germaniam/Germanos et ex altera parte Theodisciam/Theodiscos. Quoad scio Latinistae moderni alii Germaniam sensu Germaniam modernam alii Theodisciam dicunt. --Alex1011 11:00, 2 Octobris 2007 (UTC)Reply
De causis ab Andrea allatis ego quoque "Theodiscae" faveo. Neander 13:07, 2 Octobris 2007 (UTC)Reply
Tum ego propono Germaniam, Germanos et linguam German(ic)am pro rebus antiquis et Theodisciam, Theodiscos et linguam Theodiscam pro rebus modernis. (Sigrides Albert et Caelestis Eichenseer in Voce Latina habent Germaniam et Germanos etiam pro rebus modernis et linguam Theodiscam pro lingua moderna.) --Alex1011 17:23, 2 Octobris 2007 (UTC)Reply

On this question see also the discussion burried in Vicipaedia:Taberna/Tabularium 4#Language name. --Iustinus 05:54, 3 Octobris 2007 (UTC)Reply

Ubi lingua loquantur

recensere

Hoc verborum constructionem non intellego: verbum loquor est "deponens"; lingua ergo ablativum videtur, et significatio Anglica 'Where they may speak by means of language'. Non recte Ubi linguam (vel Theodiscam) loquantur? Et qui sunt illi qui loquantur? IacobusAmor 11:46, 14 Octobris 2007 (UTC)Reply

Or even loquuntur? Andrew Dalby (disputatio) 15:15, 14 Octobris 2007 (UTC)Reply
Sic fuit, sed noster Irenaeus illam unam litteram nuper mutavit. IacobusAmor 15:20, 14 Octobris 2007 (UTC)Reply
O sodales, verbum loquendi cum accusativo nominis linguae non coniungitur sed aut cum adverbio (Latine loqui) aut cum ablativo (linguā Latinā loqui). Praeterea huiusmodi inscriptio quaestio indirecta est, quamobrem eam per coniunctivum construendam esse patet.--Irenaeus 21:24, 15 Octobris 2007 (UTC)Reply
P.S. Germanice in illis regionibus loquuntur eidem atque ante emendationem meam, eos quidem dico, quos Germani illa man voce, Galli on appellant.--Irenaeus 21:26, 15 Octobris 2007 (UTC)Reply

Notio "normationis"

recensere

Notionem "normationis" pro "standardization" (Anglice), "normalización" (Hispanice) etc. adhibui. Normatio tantum apud Gromat. vet. 31,31 et 108,3 invenitur (= normatura) et quidem in rebus mathematicis, sed "norma" et "normare" etiam in rebus grammaticis sive ad orationem pertinentibus in usu est. Si quis meliorem notionem invenerit proferat!--Utilo 13:47, 9 Decembris 2011 (UTC)Reply

Theodiscas humiles

recensere

Mihi minime liquet, cur illas Theodiscas humiles nominari oporteat. Vocabulum theodiscum Niederdeutsch ad geographiam pertinet, qua de causa mihi rectius videtur illas theodiscas inferiores nominare, tractum de expressione Germania Inferior , quod est Niederdeutschland, sic nominata iam a geographis imperii Romani. Qui fontes, velim scire, dicant de Germania humili? - Bavarese (disputatio) 23:12, 1 Decembris 2012 (UTC)Reply

Revertere ad "Lingua Theodisca".