Disputatio:Lingua Bavarica
Latest comment: abhinc 10 annos by Utilo in topic Lingua neque dialecti
Lingua neque dialecti
recensereBavaricus est lingua, non multitudo dialectorum, nam habet codicem ISO 639-3. Puto necesse esse paginam ad titulum "Lingua bavarica" movere. --Tn4196 (disputatio) 07:16, 4 Iulii 2014 (UTC)
- Qualis honor sermoni patrio meo attribuitur! Tamen nec ego nec alius, quem novi, hanc dialectum linguam propriam nominare audeat. Pars est linguae Theodiscae altae, quae ex multis varietatibus constat sive progressa est. Vide etiam paginam de:Bairische Dialekte Vicipaediae Theodiscae! Suadeo, ut rursus ad pristinum titulum revertatur! --Utilo (disputatio) 21:20, 10 Decembris 2014 (UTC)
- Certe in Germania Bavaricus non frequens lingua putatur, et linguistae Theodiscae sic eam non vident. Eadem condicio est in Italia, ubi Lingua Sarda, lingua Veneta, lingua Sicula et aliae dialecti reputantur. Sed in Vicipaedia, cum lingua habeat codicem ISO 639 (Bavarica nota), illa dialectus esse non potest. Nam in omnibus Vicipaediis (praeter Theodiscam et nonnullas alias) titulus paginae est "lingua" neque "dialectus": vide en:Bavarian language. Spero te intellegere. --Tn4196 (disputatio) 19:02, 11 Decembris 2014 (UTC)
- Salve Tn4196! Bene intellego, sed non assentior. Quaestio quidem ex cathedra decerni non possit, cum sint inter se admodum diversae definitiones, quid sit lingua et quid dialectus (ut omittam haec verba lingua Latina non clare distingui posse). Quare invenies complures, qui Bavaricam linguam dicent, plurimos autem, qui dialectum. Neque numerus ISO neque ethnologue est dogma! Tamen de hac re disputare non volo, quod rem levem arbitror. Quid autem aliis persuasum sit, dicant, si velint!--Utilo (disputatio) 21:12, 11 Decembris 2014 (UTC)