Disputatio:Ioannes Pascoli

Latest comment: abhinc 8 annos by Andrew Dalby in topic De textu novo

De textu novo recensere

Perutilis est sed ad mores Vicipaediae leviter adaptare oportet. Abbreviationes in textu, lectoribus internationalibus difficiles, rarissime adhibemus. Ego abbreviationes "c.n.", "c.t." et "L.L." non intellego: nunquam enim antea vidi. Nexus addere necesse est. Andrew Dalby (disputatio) 08:44, 31 Augusti 2015 (UTC)Reply

Textu rursus lecto mihi videtur abbreviationes "c.n." et "c.t." nihil significare: delevi igitur. [Fortasse "cuius nomen est", "cuius titulus est", sicut Anglice "a man called", "a book called", quae verba editores fastidiosi delere solent.] "L.L.", nisi fallor, "Pascoli" indicavit. Si erravi, o amici, corrigete! Andrew Dalby (disputatio) 08:53, 31 Augusti 2015 (UTC)Reply
Revertere ad "Ioannes Pascoli".