Disputatio:Huardus Phillips Lovecraft

Latest comment: abhinc 2 annos by Andrew Dalby in topic Nomen

Nomen

recensere

Quid iustificat "Hogwartus"? Quid explicat orthographiam "Phillipus"?? Reverto igitur (sed, si fons exstat, humiliter submitto ...) Notandum est cognomen Anglicum "Phillips" minime eandem rem esse ac praenomen "Philip". Andrew Dalby (disputatio) 18:57, 14 Maii 2010 (UTC)Reply

Consentio, sed cur non Howardus? Quid est hic nomen normale? Pantocrator 03:41, 15 Maii 2010 (UTC)Reply
Howardus, valde bene, si fontes huius praenominis habemus. Andrew Dalby (disputatio) 08:46, 15 Maii 2010 (UTC)Reply
Habemus usum nomina latinizandi affingendo litteras sicut -us. Ex Adam Smith fiebat saeculo XVIIseqq. ex. gr. Adamus Smithius. Es Lovecraft fieret Lovecraftius. Quia lingua Latina est flexiva nobis opus est syllaborum finalium. --Alex1011 08:54, 15 Maii 2010 (UTC)Reply
Fontes sunt. --Gabriel Svoboda 09:04, 15 Maii 2010 (UTC)Reply
Ergo movenda ad Howardus Phillips Lovecraft? --Alex1011 15:41, 15 Maii 2010 (UTC)Reply
Novum motum ad "Huardus Philippi Lovecraft" pro tempore reverti, quia melius erit rationem in hac disputatione explicare.
"Phillips" est (nisi fallor) cognomen, non praenomen (vide supra): cognomina non Latine vertimus nisi homo ipse ita se appellaverit.
"Huardus" supra "Howardus" laete acciperim ego si fons citari potest illius versionis praenominis Howard.
Nomen semi-Latinum "Eratosthenus" in lemma nuper additur: hac subscriptione Lovecraft olim usus est, sed an re vera se "Huardus Philippi Eratosthenus" appellaverit, incertus sum. (NB: vera forma Latina huius nominis Graeci est "Eratosthenes".) Andrew Dalby (disputatio) 21:59, 27 Maii 2022 (UTC)Reply
"Phillips" est patronymicum cognomen quod significat "Philippi filius". Praeterea et fontem nominis Huardi et Eratostheni iam addidi.
"Howard: Huardus, i, m. Est reapse cognomen, quod nos dicimus, alicui familiae inditum, sed, ut moris est apud Anglos, interdum pro nomine usurpatur. Derivatur autem a prisco verbo Gallico huard, quo upupa significatur; cf. Godefroy, Dictionn, de l'ancienne langue francaise, IV, p. 517." (Lexicon nominum virorum et mulierum)
Alexander autem Ricius, qui optime linguam Latinam callet, Huardi Eratostheni fabulam latine vertit et auctorem appellavit "Eratosthenus Neo-Anglus".
Tamen vidi nonnullos vidi "Lovecraft, -is" scribere. Placentinus (disputatio) 09:34, 28 Maii 2022 (UTC)Reply
Gratias tibi ago propter responsum utilem! Mea mente "Eratosthenus Neo-Anglus" est pseudonymum quo semel usus est. Necesse est hoc pseudonymum Latinum in textu paginae nostrae referre, sed melius erit e prima sententia excludere.
Vera patronyma, sicut in nominibus recentioribus Russicis, Graecis etc. adhibentur, convertere solemus -- facile est, quia et Romani talibus patronymis interdum usi sunt -- sed, nisi pater scriptoris H. P. Lovecraft Phillip appellatus sit, cognomen, non patronymum, habemus. Cognomina hominum recentiorum non convertimus.
Praenomina recentiora quae formam Latinam habent Latine vertimus, sicut alii scriptores Latini hodierni. De Howard re vera nescio: an forma Latina huius praenominis reperiri potest? Fortasse non, quod, sicut dicis, origine non praenomen sed cognomen est; sed, si "Huardum" tanquam praenomen alicubi reperimus, utile erit.
Laudes magnas tibi qui declinationem "Lovecraft -is" in fonte fidei digno repperisti! Rem debemus in nota ad primam sententiam subiuncta referre; licet et nobis in textu paginae nostrae hac declinatione uti.
Ego heri erravi -- confiteor -- quia "Howardum" supra ab Alex scriptum incaute accepi. Alex fontem non citavit; ego fontem non repperi. Ergo rursus "Howard Phillips Lovecraft" hoc tempore eligo, sed si "Huardum" reperire potes, libenter move! "Caroli Egger Lexicon Nominum Virorum et Mulierum, societas libraria «Studium», Romae, 1963" de hac re citavisti, sed quid dicit? Librum non possideo. Andrew Dalby (disputatio) 18:08, 28 Maii 2022 (UTC)Reply
Ha! Etiamnunc erravi. "Howardus" re vera in fontibus nonnullis reperitur, a Gabriel iam supra citatis (Vide e.g. hic p. 85 apud Google Books). Andrew Dalby (disputatio) 19:22, 28 Maii 2022 (UTC)Reply
Cur iterum me rogas ut praebeam fontem nominis Huardi? Iam bis feci!
Carolus Egger, Lexicon Nominum Virorum et Mulierum, Studium, Romae, 1963, p. 127:
"Howard: Huardus, i, m. Est reapse cognomen, quod nos dicimus, alicui familiae inditum, sed, ut moris est apud Anglos, interdum pro nomine usurpatur. Derivatur autem a prisco verbo Gallico huard, quo upupa significatur; cf. Godefroy, Dictionn, de l'ancienne langue francaise, IV, p. 517." Placentinus (disputatio) 09:37, 29 Maii 2022 (UTC)Reply
Re vera parum interest inter Huardum et Howardum, primum tamen nomen venustius est et sermonem Latinum magis servat. Placentinus (disputatio) 09:42, 29 Maii 2022 (UTC)Reply
> Mea mente "Eratosthenus Neo-Anglus" est pseudonymum quo semel usus est.
Ego aliud dixi: Alexandrum Ricium illum appellavisse Eratosthenum Neo-Anglum. Placentinus (disputatio) 09:52, 29 Maii 2022 (UTC)Reply
Gratias multas tibi ago propter citationem verborum Egger: ita, iam citavisti, sed, libro mihi carente, citatio longior huius sententiae mihi utilis erat. Quo lecto, cum te 100% consentio: possumus venustius "Huardum" loco "Howardi" scribere.
De nuncupatione "Eratostheni Neo-Angli": si ipse hoc nomine nunquam usus sit (id nescivi) certe nos praeferimus nomen Lovecraft, quo ipse usus est, cui insuper eruditus posterior egregius declinationem Latinam confecit. Soloecismum "Eratosthenum" laete didici non Lovecraftem, sed Ricium, perpetravisse. Andrew Dalby (disputatio) 10:55, 29 Maii 2022 (UTC)Reply
Nisi quis dissentiat, nisi quis ante me fecerit, ad nomen Huardus Phillips Lovecraft cras movebo. Sunt et alii Howard quibus praenomen Latinum "Huardus", a Placentino repertum, convenit. Andrew Dalby (disputatio) 13:05, 30 Maii 2022 (UTC)Reply

De prodromo

recensere

Puto vocem Graecum prodromum posse vitari; habemus enim vocem Latinam eodem sensu adhibitam certe a temporibus sancti Augustini, qui, cum de Ioanne baptista scripsit, eum non prodromum sed praecursorem nominavit. --Bavarese (disputatio) 13:21, 12 Iunii 2019 (UTC)Reply

Revertere ad "Huardus Phillips Lovecraft".