Disputatio:Henricus Dundas

Add topic
There are no discussions on this page.

Annotationes ad emendationes a me factas: Dubito an "Arnistonis" dici possit, nam in Vicipaedia nomina locorum declinari non solent nisi fonte extravicipaediano confirmari possunt. Equidem dixerim "Roberti Dundas de Arniston". Nec puto genetivum "Dundatis" dici posse (nisi forte bonum fontem citare potes). ¶ Ni fallor, locativo uti tendis in "facultatis iuridici" et "Parlamenti Dundas recepit gloriam", sed lingua Latina locativum patitur solum in urbium parvarumque insularum nominibus (primae et secundae declinationis). Neander (disputatio) 06:03, 10 Decembris 2017 (UTC)

Salvete et gratias vobis ago! Quod malle vos, intellego. Corrigam meos errores,sed Latina mea, heu, pessima est. Studeo hanc 3 vel 4 menses.Товарищ герцог Мальборо (disputatio) 10:05, 10 Decembris 2017 (UTC)
Si non amplius 3 vel 4 menses linguam Latinam degustavisti, nequaquam pessime Latine scribis! Perge igitur, si vis, faustis ominibus discere. Neander (disputatio) 11:06, 10 Decembris 2017 (UTC)
Revertere ad "Henricus Dundas".