Disputatio:Harena bituminosa

Latest comment: abhinc 13 annos by Mattie in topic Unconventional oil

Unconventional oil

recensere

"Petroleum inconventionale" (pro unconventional oil / petroleum) estne acceptabile? Scio conventionalis verum esse verbum, formam autem negativam non inveni. Placetne? Mattie 22:45, 13 Februarii 2011 (UTC)Reply

Quia 'convention' = 'custom' = mos et 'conventional' ergo est moralis, ut videtur 'unconventional' erit non moralis vel fortasse male moratus. Secundum Cassell's, conventionalis non videtur verbum classicum. Quomodo potest oleum esse 'conventional' aut 'unconventional'? Quos mores gerit oleum? IacobusAmor 02:48, 14 Februarii 2011 (UTC)Reply
Unus mihi esset metus si morali (secundum Gaffiot "relatif aux mœurs ; philosophie morale, éthique") uteremur, quod non videri obiectivi possemus. Tuum autem non moratus mihi placet.
Vicipaedia Anglica ait oleum "non de more" esse "petroleum produced or extracted using techniques other than the conventional (oil well) method." Francogalli quoque dicunt "... impliquant un coût et une technologie supplémentaires en raison de ses conditions d'exploitation plus difficiles." Mos igitur ad olei extractionem pertineat. Mattie 03:28, 14 Februarii 2011 (UTC)Reply
Hic quidem 'conventional' = 'usual', pro quo verbo habemus usitatus & inusitatus. IacobusAmor 04:18, 14 Februarii 2011 (UTC)Reply
Gratias. Paginam incepi! Mattie 21:41, 15 Februarii 2011 (UTC)Reply
Revertere ad "Harena bituminosa".