Disputatio:Gota
Latest comment: abhinc 2 annos by IacobusAmor in topic adiectivum
iura urbana?
recensereVoce iura urbana significari puto Stadtrecht. Sed fons huius vocis adhuc, ut mihi videtur, desideratur. Ego quidem nescio nomen latinum huius rei Gothae proprium. Sed in rebus medioaevalibus Stadtrecht saepius vidi dictum ius oppidanum. Ius enim sunt - sc. inter alia - omnia iura ad quamvis rem pertinentia collecta atque in ordinem redacta. Velut ius gentium, ius belli etc. Nisi vocabulum magis idoneum reperimus, nonne voce ius oppidanum utendum sit? --Bavarese (disputatio) 12:55, 3 Februarii 2018 (UTC)
adiectivum
recensereIn fontibus Latinis adiectivum huius urbis Gothanus non Gothensis est. (Caspar Sagittarius, Memorabilia Historiae Gothanae, 1689; et al.)—Sic nos monet Danielus Pugnatorius.
- "Non"? Exstat vocabulum Gotensis, verum nomen adiectivum! "Nicolaus Maior Gotensis" et "Jeronimus Oswaldt Gotensis" in pagina 204 hic (anno 1841) et verba "principis Saxo Coburg Gotensis domínium" in numero 38 hic (anno 1988) inveniuntur. IacobusAmor (disputatio) 09:48, 15 Iunii 2022 (UTC)
- Scribae aetatum antiquiarum verbo "gotensis" utuntur si incolas insulae "Gotland" vel Gothos memoraverunt hic. Qua de causa verbo fallimur an de incola Gothae an de incola Gotlandiae vel de homine gentis Gothorum narratur. inquit Danielus Pugnatorius