Disputatio:Gihad

Latest comment: abhinc 16 annos by IacobusAmor in topic ǧihād

ǧihād

recensere

Quomodo enuntiatur "ǧihād"? Secundum en:, vocabulum litteris IPA [ʤi'haːd] enuntiatur, quod fortasse congruit cum Latinum zihād [zihaːd], non gihād [gihaːd]. IacobusAmor 22:16, 23 Aprilis 2008 (UTC)Reply

Lingua Arabica enuntiatur sicut littera J in nomine Anglico Jacob, consonans Latino sermoni alienus. Translitteratur secundum regulam Vicipaedianam nostram, i.e. ad normam ISO Societatisque Germanicae Orientalis (DMG), qua adhibita Ǧihad scribitur, fastigiis autem abiectis, ut exsistat illud Gihad. Quod quomodo Latine enuntiemus (/gi'ha:d/ sicut et linguae Arabicae Aegyptiaca dialectus, vel /dʒi'ha:d/), nescio idque ab omni sollicitudine securus, quia egomet nusquam viva voce Latine loquor. Hoc mihi cordi est, ut regulam in transcribendo sequar stabilem, ne unusquisque suo stomacho satisfaciat diversa translitteratione linguae Latinae diversis modis adaptata. At censes hanc regulam esse omnino mutandam?--Ceylon 22:39, 23 Aprilis 2008 (UTC)Reply
Ah, egomet aemulor veteres, qui enuntiaverunt <g> quasi [g]; ergo <ga>, <ge>, <gi>, <go>, <gu> a nobis enuntianda sunt [ga], [ge], [gi], [go], [gu], non—sicut solent religiosi hodierni, praecipue in Civitate Vaticana—[ga], [ʤe], [ʤi], [go], [gu]. Nihilominus, vocabulum Abrabicum al-jabr nobis dedit vocabulum Latinum algebra, quod recte nos oportet enuntiare ['algebra], non ['alʤebra]; ergo Latina littera <g> pro Arabico sono [ʤ] bene attestata est, quamquam de saeculo recentiore. Fortasse melius fuerint litterae <aldiebra> vel <aldyebra>, quod paene enuntiantur ['alʤebra]! IacobusAmor 23:35, 23 Aprilis 2008 (UTC)Reply

Cur non Iihad??

Revertere ad "Gihad".