Disputatio:Gelon

Latest comment: abhinc 14 annos by Fabullus in topic Gelon

ex Disputatio:Gelo

recensere

Gelon, nonne?--Ioshus (disp) 22:20, 12 Martii 2007 (UTC)Reply

Si transcripsisti hanc ex Wikipedia, vide en:Talk:Gelo...--Ioshus (disp) 22:28, 12 Martii 2007 (UTC)Reply

Gratias tibi ago pro tua curatione. Id vidi et legi. Sed mea opinione, "Gelo" oportet Latine pro Graece "Gelon" sicut dicimus Latine "Plato" non "Platon," "Parmenio" non "Parmenion," "Cassius Dio" non "Kassios Dion." Etenim "Gelo" nomen est dictum Anglice ab nonnullis, etiam eruditis (sic in Oost, Stewart Irvin. "The Tyrant Kings of Syracuse." Classical Philology, Vol. 71, No. 3 (Jul., 1976), pp. 224-236 apud JStor). Quamquam certe multum Anglice dicitur "Gelon," solum quia illud nomen non est tam familiare Latine ut per Latinam linguam transmitterentur in Anglicum, sed quidem recta via ab Graeca multum serius. Propterea quaeso ut sic Latine "Gelo" remaneat.--Usor:Sempronius Tyro

differens quoque ab illa pagina Anglica, ego constans utor "Gelo" nomine numquam mutatus ad usum "Gelon."--Usor:Sempronius Tyro
Ubi in CFA habitas? (fortasse ob geographiam pueri nos formas insimiles auscultabamus?) Age quomodo velis, consentio, est res minima, et ubi exploro googles ope ambo nomina invenio. Redirectionem faciam, nisi tibi displaceat? Scito tamen nonnullos Platon dicere super Plato =].--Ioshus (disp) 05:06, 13 Martii 2007 (UTC)Reply
Recta fere in media habito--sed vere dubtio quin res praesto sit geographica! immo vero, ut tu dicis, istac res est minima, nec mihi displacebit si redirectionem facies!--ST
Bene, faciam.--Ioshus (disp) 14:34, 13 Martii 2007 (UTC)Reply

Gelon

recensere

Cur mentem commutasti?--Ioshus (disp) 22:49, 14 Martii 2007 (UTC)Reply

Quia tandem mihi concedenti melius videtur "Gelon"--ut incipiebam cogitare de omnibus nominibus cum similibus terminationibus Graecis: Timoleon, Antiphon, Theron, etc. Ratus sum quod etiam sunt ea nomina Graeca, quae in Latinum mutata sunt ab "-on" ad "-o" sicut Plato, Amphitruo, Dio, etc., et iam prius accepta et praeclariora fuerunt ut sic fierent. Sed etiam intellego aliquibus nominibus minoribus fortasse oportere retinere "-on." Nonne tamen inusitatissimum erit legere "Timoleo" seu "Antipho" seu "Thero?" sic esse "Gelon" denqiue aestimo. --Sempronius Tyro 01:37, 15 Martii 2007 (UTC)Reply
Haec fuit ratio mea. Bene.--Ioshus (disp) 12:26, 15 Martii 2007 (UTC)Reply
Ἀντιφῶν, Ἀντιφῶντος --> latine Antiphon, Antiphontis; Ξενοφῶν, Ξενοφῶντος --> latine Xenophon, Xenophontis
Πλάτων, Πλάτωνος --> latine Plato, Platonis; Γέλων, Γέλωνος --> latine Gelo, Gelonis
Quaestio anglicae formae "nominum minorum" fortasse disputanda est, sed usus auctorum Romanorum haud est in dubio: "Carthaginiensium tyrannus Gelo" (Cicero, De Natura Deorum, III.lxxxviii); cf. T. Livii A.U.C. XXIII.xxx.v, Valer. Maxim.; et al. Si vis latine scribere, scribe "Gelo." 68.236.144.160 00:57, 20 Octobris 2007 (UTC)Reply
Consentio cum usore anonymo. Ceterum, usus apud antiquos non omnino fuit ordinatus: ita Solon semper, ut videtur, cum n scribebatur. Ergo, fontibus utamur. --Fabullus 10:37, 17 Augusti 2010 (UTC)Reply
Revertere ad "Gelon".