Quare pagina delenda? De persona legitima, etsi fictiva, tractatur. Jackmitchell 05:35, 13 Novembris 2007 (UTC)Reply

Fortasse quia tempore quo nescio quem usor addidit formulam deletionis, Latinitas tam mala fuit ut re vera opportuit delenda fieri. Si in animo habes eam augescere, libenter retractes formulam.--Ioscius (disp) 05:43, 13 Novembris 2007 (UTC)Reply
Hoc feci.Jackmitchell 18:35, 13 Novembris 2007 (UTC)Reply

Ainur

recensere

Quod verba a Tolkiene creata in linguis sibi propriis constant, quae linguae verbis inflectis utuntur, opportet formas custodire. Forma pluralis quae ad "Ainu" spectat est "Ainur." -Jackmitchell 18:40, 13 Novembris 2007 (UTC).Reply

Declinationes Tolkienianae non sunt declinationes nostrae linguae; Quenyane hic non loquimur: hoc suffixum -ur non est forma germana Latina. Secundum modos Finnicos et Polynesios, verbum Latinum est Ainu, -us (quartae declinationis). Ainus autem viventes Hokkaidonem Insulam habitant. IacobusAmor 18:54, 13 Novembris 2007 (UTC)Reply

Quomodo Gandalf Latine nominandus sit

recensere

Video hanc paginam motam esse ut sub titulo "Gandalphus" inveniatur, quod nomen sumptum est ab Marci Walker in linguam Latinam versione libri qui inscribitur "Hobbitus Ille". Quamquam excerpta operum Tolkiensium versa sunt a nonnullis scriptoris eius fautoribus, quae in diversis paginis interretialibus legi possunt, ille liber primus est qui totus Latine versus sit quique ab domo editoria editus sit. Quamobrem intellego quosdam Vicipaedianos velle nomina Latina ab illo libro sumere, eisque hic in Vicipaedia uti. Moneo autem ne id sine deliberatione faciamus, neve hunc librum quasi indubitabilem norman ducamus. Latinitas enim libri mea quidem sententia maxime est dubitanda, id quod palam professus sum, et quod multi alii concedunt. Nolo hic eam controversiam reiterare (non omnino enim ad rem pertinet); hoc solummodo suadeo, ut de unoquoque nomine quod in eo libro inveniatur deliberemus priusquam id usurpemus. (Velut iam disputatur, num Dryades aptum nomen sit.)

Nomen "Gandalphus" vero nihil aliud est quam foedum erratum, cuius me maxime paenitet. Nulla enim est causa cur hoc nomen per "ph" scribatur, nisi quod Walker falsam linguae Graecae speciem affectaverit, id quod molestissimum est, praecipue eis qui pronuntiatu restituto utentes velint hoc nomen cum P aspirata pronuntiare! Verum hoc nomen a Tolkien ductum est ex antiquo libro Islandico Edda in quo nomen "Gandalfr" invenitur. Cum Edda versa sit in linguam Latinam interpretes manifeste doctissimi prudenter illud nomen "Gandalfus" per F litteram scripserunt. [1] Eandem quoque scribendi rationem multi alii his temporibus de Tolkieni mago Latine scribentes adhibent, quorum linguae Latinae cognitio haud minor est quam Marci Walker, qui solummodo eo differt ab aliis, quod versio eius edita sit. Quanti autem id refert? Penes domum editoriam HarperCollins vero licentia libros Tolkienses divulgandi posita est; nullam autem linguae Latinae scientiam nec auctoritatem habent! Alatius (disputatio) 21:56, 24 Ianuarii 2013 (UTC)Reply

Knowledge, perhaps not; authority, in Wikipedia terms, yes. Bad luck.
By all means insert, in the article, a footnote giving the alternative spelling (with a reference as you supply above), or, much better still, a paragraph about the name and its origins (with references). I really hope you will. Andrew Dalby (disputatio) 12:44, 25 Ianuarii 2013 (UT)
Ego cum Alatio consentio quod ad magi nomen attinet, nam in lingua latina non exstat sonus "ph", immo sonus "ph" venit ex lingua graeca. Romani tantum habebant sonum "f" sicut in verbis familia, fortitudo, facetia, foris, funes, fallere, afferre, facere... contra sonus "ph" est transcriptio graeca quam romani ipsi fecerunt ad illa verba graeca quae habebant litteram φ. Eodem modo in lingua anglica non exstat sonus "ph" nisi in verbis graecis sicut philosophy. Sed est eadem res atque latine. Ergo omnino sensu caret scribere "Gandalphus", latine scribendum est "Gandalfus". Et idem dico de ceteris nomnibus huic similibus.
Illum Marci Wlaker librum vidi, sed nondum fuit mihi oppurtunitas ut legerem. Tamen nuperrime per rete emi et domi exspecto. Utcumque mihi optimus visus est titulus et paragraphus praesentationis, at nescio utrum sit bona latinitas an non. Qua de causa non possum, sicut Alatius, iudicium de libro facere, sed si in libro apparet Gandalphus non significat Marcum bene scripsisse. Tantum significat bene visum Marco fuisse hac ratione scribere, sed erravit mea sententia. Et ut patet non habet potestatem nomina instatuendi. Postulo, quaeso, ut titulus reficiatur.--Alfonsoz (disputatio) 16:57, 24 Aprilis 2013 (UTC)Reply
Si recte memoriá tenemus, Tolkien confirmavit nomen Gandalf dici deberi /gandalv/, non /gandalf/. IacobusAmor (disputatio) 17:52, 24 Aprilis 2013 (UTC)Reply
Apud Vicipaediam inutile est "postulare", o amici. Id quod facere debuistis est fontem citare ... id quod nunc, vobis nihil ad rem facientibus, feci ego. Hoc fonte citato, licet editori omni ad "Gandalfus" movere. Movebo ego nisi cuidam displiceat :) Andrew Dalby (disputatio) 19:20, 24 Aprilis 2013 (UTC)Reply
All Tolkien's names ending in f are meant to be pronounced that way: "F represents f, except at the end of words, where it is used to represent the sound of v (as in English of): Nindalf, Fladrif" (The Return of the King [London: George Allen & Unwin, 1955], appendix E, p. 391). Ergo, ut opinamur, optimum nomen Latinum erit Galdalvus. Of course if it's reasonable to assume that Latin readers will know enough to pronounce Gandalfus as Gandalvus, then go ahead and spell it that way. IacobusAmor (disputatio) 21:18, 24 Aprilis 2013 (UTC)Reply
Si "Gandalvus" proponis, amice, debes et tu fontem huius orthographiae reperire. Andrew Dalby (disputatio) 08:42, 25 Aprilis 2013 (UTC)Reply
Gandal(f,v) is an attested Scandinavian name, which Tolkien is known to have adopted for his wizard. Its Latinization as Galdalvus is attested: Scripta historica Islandorum de rebus gestis veterum Borealium (1841), vol. 10: "Congressi proelium committunt; rex Gandalvus, amissa maxima suorum parte, fugae se mandat, atque ita re gesta in regnum suum aegre evadit" (p.167). Sez Wikipedia (footnotes omitted): "The name is taken from the same source as all the other Dwarf names (save Balin) in The Hobbit: the "Catalogue of Dwarves" in the Völuspá. The Old Norse name Gandalfr incorporates the words gandr meaning "wand", "staff" or (especially in compounds) "magic" and álfr "elf"." The v is hardly an innovation: Snorre Sturlasson's Heimskringla spells the name Gandalv. IacobusAmor (disputatio) 10:48, 25 Aprilis 2013 (UTC)Reply
Tres orthographiae nunc habemus, citationibus munitis. Optime enim: secundum mores Vicipaediae, vobis consensum quaerere oportet, o amici :) Andrew Dalby (disputatio) 13:42, 25 Aprilis 2013 (UTC)Reply
Quod ad hoc nomen pronuntiandum attinet, animadvertendum est illam appendicem explanare quomodo verba linguarum fictarum, “Quenya” “Sindarin”que quae vocantur, pronuntianda sint. Verbum “Nindalf”, quod exemplum ibi datum est, vero nihil commune habet cum verbo quod est “Gandalf”, etsi ultima syllaba similis est. Tolkien ipse, qui ex libris suis legens in discis compactis audiri potest, dicit /gandalf/, neque /gandalv/, nisi memoria me omnino fallit. Scilicet concedo nomen Islandicum ambobus modis (“Gandalfus” et “Gandalvus”) Latine recte neque indocte reddi posse, cum in lingua Islandica antiqua hoc nomen per /v/ diceretur (quantum accepi). Nomen autem magi nostri per linguam Anglicam quasi percolatum est, ubi plerique omnes, scriptore ipso non excepto, /gandalf/ dicunt. Quae cum ita sint, malo magum Tolkieniensem “Gandalfum” Latine appellare. Ea scribendi ratione usus est etiam Richardus Sturch, qui magnam partem Domini Anulorum Latine reddidit, quique de hoc opere sub titulo ”Estne Tolkien Latine reddendus” narravit. Quem fontem addidi. Alatius (disputatio) 16:59, 25 Aprilis 2013 (UTC)Reply
E commenta iam supra inscripta maioritatem parvam pro "Gandalfus" video. Movi ergo. Si male feci, dicite infra. Andrew Dalby (disputatio) 18:28, 21 Maii 2013 (UTC)Reply
Revertere ad "Gandalfus".