Disputatio:Görres-Gymnasium

Latest comment: abhinc 6 annos by Andrew Dalby in topic Studere

Studere

recensere

Rogatum est, "Nonne verbo studere Dativus adiungendus est?" Sic, verbum studere dativo saepe adiungitur. Sed vide:

Discipuli musicae atque philosophiae naturali valde student.
The students study music and natural philosophy intensely.
Discipuli musicae atque philosophiae naturalis valde student.
The students of music and natural philosophy study intensely.

Ambae locutiones quoddam POV exhibere videntur. Minus valde historiae, litteris, picturae student? IacobusAmor (disputatio) 13:43, 17 Augusti 2018 (UTC)Reply

Quis respondere potest? ... "Sedulius" loco "valde" posui. Nescio quo sensu litterae Graecae et Latinae "exceptae" sint: ergo sententiam iuxta intellectum meum paulo rescripsi. Andrew Dalby (disputatio) 12:47, 18 Augusti 2018 (UTC)Reply

"exceptis litteris" eodem modo uti conatus sum, quo Cicero (de oratore,1,38) utitur, cum scribit "videor exceptis, Crasse, vobis duobus eloquentissimos audisse Ti. et C. Sempronios" et, ut puto (vide hanc translationem: http://www.gottwein.de/Lat/CicDeOrat/de_orat01de.php), dicere vult: "Sempronii sunt, si vos duos praetereo, eloquentissimi." Haud secus ego dicere volui discipulos maxime, si litterae Graecae ac Latinae praetereuntur, musicae et philosophiae student, quod nunc quidem parum perspicuum esse intellego. Ausonius apud confluentes (disputatio)

O citationem appositissimam! Andrew Dalby (disputatio) 13:18, 20 Augusti 2018 (UTC)Reply
Revertere ad "Görres-Gymnasium".