Disputatio:Fridericus Schillerus
Ignosce, sed postquam cum indicativi perfecto construi solet. Praeterea disciplina academica de legibus eqs. in plurali appellari solet. W. B. 3 Idus Nov. MMV
- Bene, secundum Gildersleeve & Lodge; §§561-563, "postquam" saepissime (sed non semper) cum perfecto construitur. Recte igitur dicenti tibi concedo. Miror autem, quod Latinitas solet magis quam linguae vernaculae tempus plusquamperfectum diligere.
- Quod autem ad "ius" attinet, potesne quaeso nobis auctoritatem citare? Locutionem quam proponis saltem apud L&S non invenio. Praeterea habemus locutionem "Juris Doctor" sat fixam (cum "Jurum Doctor" googlando aliquoties attestetur).
- De "nato/natus/natu", mihi placet auctoris verbum priscum, nempe "nato" quod cum "ei" subsequenti congruatur. "Natu" bonae quidem Latinitatis etiam est, sed minus mihi placet. "Natus" sane non possumus dicere, quod coniungi cum verbo "dominus" sine dubio haberetur.
- --Iustinus 02:32, 12 Novembris 2005 (UTC)
Quod ad ius attinet: Utrum singulari an plurali utaris, de verbo dependere videtur. Apud veteres auctores (Ciceronem, Livium eqs.) scriptum legimus e. g.: iuri studere (Cic. de leg.), iure uti, principia iuris, ius dicere, ius discere, sed: iura genti dare, condere iura eqs. (ius dare aliud quoddam significat, nempe concedere.) Inde te recte censuisse concedo. W.B. 13 Kal Dec. MMV
Summopere mihi gratulor, quod pro singulari Ducis nostri clementissimi ceterorumque academiae Jenensis tutorum gratia, provincia mihi demandata sit, in tam illustri ac splendida litterarum universitate, qualis Jenensis est, quae et vetustate sua ed magnorum virorum, qui illam nomine suo illustrarunt, fama et gloria prae aliis excellit, historiam publice docendi. Quid mihi potest esse optabilius atque gloriosius, quam ordini adscribi amplissimo tot tantorumque doctissimorum virorum, qui non solum de doctrinarum studiis immortaliter meriti sunt, sed quorum laus et fama totam pervagatur, non dicam Germaniam, sed Europam? Quum mihi vero exploratum sit, impetrata solummodo Magistri artium dignitate, ad honorificentissimum illud Academiae consortium adspirare posse, amplissimum illius Doctorum ordinem oro atque obtestor, ut mihi illum honoris academici gradum tribuere, haud dedignetur. Nec vero etiam deero, si quod aliud exigatur documentum, quo me ab academicae vitae genere haud alienum esse rite testificer, lubentissime me illud exhibere. Datum Vimariae XXVIIIV0 Aprilis MDCCLXXXIX.
Fons recensionis mense Augusto 2020
recensereHerders Conversations-Lexikon. Friburgi Brisgoviae 1857, tomus 5, p. 80-83 (hic in interreti)
"domnae de Wolzogen"
recensereThat was Caroline von Wolzogen (presumably)? It would be nice to be more specific. Toddcs (disputatio) 21:21, 28 Octobris 2023 (UTC)