Disputatio:Elegia

Add topic
There are no discussions on this page.

BIBE, LYCINNA!

Optimi Vini dulces extolle scyphos. Bibe quae hodie Fortuna tibi offert. Ne te animo dimittas turbidis curis, nec Felicitatem exquiras per urbes et oppida. Vinum Atrum et Album lepidum te expectat, laetum animum pollicitans. Nullius est momenti huius illecebrae locus ubi praeter vinum Puellae voce animum tuum serenant hilari et Levis Saltatio et Fecundus Amor quos Di immortales ab innumeris insidiis tegunt. Mecum largum vini scyphum extolle. Baccho sacremus laetam hanc noctem, Proximum Annum obsecrantes qui racemis gravet vites. Nunc risum ac laetas cogitationes vino suffunde magis magisque ridendo, magis magisque mentes permulcendo. Actus nostros audacia singulares ne censeatis quia Amor Divinus et Dulcis semper est. Longeque a nobis senilis est mollitia nam animos et mentes candentes habemus. Bibe, Lycinna! Bruno Jaconi et Ivan Giovanni – 25 Maggio 2007

Revertere ad "Elegia".