Disputatio:Dire Straits

Latest comment: abhinc 15 annos by IacobusAmor

Dissentimus (Tertius ipse et egomet) nomini gregis. "Angustia" non ex toto significationi decet; ita censemus. Aut "Discrimen" aut aliud malumus successum.

Paenitet dissensionis (et fortasse contentionis recensionum), sed non intellego quomodo "angustiae" sensui discrepet. Vox enim significat aut locus strictus (e.g. Ciceronis De Lege Agraria 2.32 "Corinthi vestigium vix relictum est. Erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime navigationi diversa paene coniungeret, cum pertenui discrimine separentur.") aut, ut proponis, "discrimen" (e.g. eiusdem Pro Quinctio 5 "Tum iste vir optimus vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 'optimus' - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum...") Re vera, paene certus sum locutionem Anglicam "dire straits" deductam esse ab hoc sensu "angustiarum." --Iustinus 20:44, 18 Decembris 2008 (UTC)Reply
Pro Anglico strait, Cassell's nobis dat "angustiae (-arum, plur.), res angusta, inopia." Anglicum dire manifesto deductum est de verbo dirus, -a, -um. IacobusAmor 20:55, 18 Decembris 2008 (UTC)Reply
Revertere ad "Dire Straits".