Do quo sit demiurgus recensere

Cassell's nobis monet verbum demiurgus Latinitate classica significare solum 'the highest magistrate in certain Greek states'. IacobusAmor (disputatio) 12:16, 1 Maii 2012 (UTC)Reply

Lexico Cassell's inserere oportet Tertullianum, Adv. Valent. 24, ubi idem verbum significat "The Maker of the world": ita Lewis & Short, vide hic. Andrew Dalby (disputatio) 12:20, 1 Maii 2012 (UTC)Reply
Tertullianus circa annum 160 natus est. Aetas autem Latinae Classicae, secundum Cassell's, ab anno 200 a.C.n. ad annum 100 patet, operibus Iuvenalis († saeculo secundo ineunte), Taciti († circa 120), Suetonii (†140) non exclusis. IacobusAmor (disputatio) 12:43, 1 Maii 2012 (UTC)Reply

De usu huius verbi apud Creationistas recensere

IacobusAmor scripsit: "Revera? Creationistae eorum deum 'demiurgum' appellant?"

Est verbum "Demiurgus"; sensum idoneum habet. Sed quomodo Creationistae deum suum nuncupant et quibus linguis utentes, nescio ego :) Andrew Dalby (disputatio) 12:39, 1 Maii 2012 (UTC)Reply
Deus ut videtur Creationistarum est Deus cuiusdam sectae Christianitatis, non demiurgus mythologiae Graecae antiquae. IacobusAmor (disputatio) 12:43, 1 Maii 2012 (UTC)Reply
Revertere ad "Demiurgus".