Disputatio:Constans II

Latest comment: abhinc 14 annos by Andrew Dalby

It seems portions of the text are being copied without attribution from http://www.ancienttexts.org/library/latinlibrary/pauldeacon.hist5.html --Rafaelgarcia 21:48, 13 Februarii 2010 (UTC)Reply

Well observed! There's no copyright problem, I take it, since PD is an early medieval writer; but it's unhelpful to insert his stuff without attribution and uncritically. So I've removed it from the page. I'll paste it in below for the present in case anyone wants to use it to improve the page. Andrew Dalby (disputatio) 22:05, 13 Februarii 2010 (UTC)Reply
  • Qui tamen prius ad solitarium quendam, qui prophetiae spiritum habere dicebatur, adiit, studiose ab eo sciscitans, utrum gentem Langobardorum, quae in Italia habitabat, superare et optinere possit. Solitarius Augusto respondit: «Gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina quaedam ex alia provincia veniens basilicam beati Iohannis baptistae in Langobardorum finibus construxit, et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum gente continue intercedit. Veniet autem tempus, quando ipsum oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit».
  • Beneventanorum fines invasit omnesque pene per quas venerat Langobardorum civitates cepit. Luceriam et Agerentia expugnatas fortius invadens diruit, ad solum usque prostravit. Deinde cum omni suo exercitu Beneventum circumdedit et eam vehementer expugnare coepit; ubi tunc Rumuald, Grimualdi filius adhuc iuvenulus, ducatum tenebat. Qui statim ut imperatoris adventum cognovit, nutricium suum nomine Sesualdum ad patrem Grimualdum trans Padum direxit, obsecrans, ut quantocius veniret filioque suo ac Beneventanis, quos ipse nutrierat, potenter succurreret. Quod Grimuald rex audiens, statim cum exercitu filio laturus auxilium Beneventum pergere coepit. Cumque Grimuald iamque properaret, eundem nutricium eius, de quo praemisimus, ad filium misit, qui ei suum adventum nuntiaret. Qui cum prope Beneventum venisset, a Grecis captus imperatori delatus est. Qui ab eo unde adveniret requirens, ille se a Grimualdo rege venire dixit eundemque regem citius adventare nuntiavit. Statimque imperator exterritus, consilium cum suis iniit, quatenus cum Romualdo pacisceretur, ut Neapolim possit reverti.
  • Metuens igitur imperator subitum Grimualdi regis adventum, dimissa Beneventi obsidione, Neapolim proficiscitur. Cuius tamen exercitum Mitola Capuanus comes iuxta fluenta Caloris fluminis in loco qui usque hodie Pugna dicitur vehementer adtrivit. Postquam vero imperator Neapolim pervenit, unus ex eius optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab Augusto, ut fertur, viginti milia militum expetiit, seque cum Romualdo pugnaturum victoremque spopondit. Cumque utraeque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de regis exercitu nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quendam Greculum eodem conto utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super quam equitabat sustulit eumque in aera super caput suum levavit. Quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso pavore perterritus in fugam convertitur, ultimaque pernicie caesus, sibi fugiens mortem, Romualdo et Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo victoriae tropaeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans, ignominiam deportavit; Romuald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum triumphans reversus est patrique gaudium et cunctis securitatem, sublato hostium timore, convexit.
  • Constans, egressus Neapoli, Romam perrexit. Cui sexto ab urbe miliario Vitalianus papa cum sacerdotibus et Romano populo occurrit. Qui Augustus cum ad beati Petri limina pervenisset, optulit ibi pallium auro textile; et manens aput Romam diebus duodecim, omnia quae fuerant antiquitus instituta ex aere in ornamentum civitatis deposuit, in tantum ut etiam basilicam beatae Mariae, quae aliquando Pantheum vocabatur et conditum fuerat in honorem omnium deorum, et iam ibi per concessionem superiorum principum locus erat omnium martyrum, discooperiret tegulasque aereas exinde auferret easque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolim transmitteret. Deinde reversus imperator Neapolim, itinere terreno perrexit civitatem Regium. Ingressusque Siciliam per indictionem septimam, habitavit in Syracusa, et tales afflictiones inposuit populo seu habitatoribus vel possessoribus Calabriae, Siciliae, Africae atque Sardiniae, quales antea numquam auditae sunt, ita ut etiam uxores a maritis vel filii a parentibus separarentur. Sed et alia multa et inaudita harum regionum populi sunt perpessi, ita ut alicui spes vitae non remaneret. Nam et vasa sacrata vel cimelia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali iussu et Grecorum avaricia sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam; sed tandem tantarum iniquitatum poenas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est (15 Novembris 668).
Revertere ad "Constans II".