Disputatio:Communicatio interculturalis

Latest comment: abhinc 8 annos by MARCVS

Quid est addendum ut haec commentatio stipula fiat? An nexus externus? Adiuvate, nescio qualis nexus mihi sit adiciendus (qui verisimiliter in lingua alia atque commentationis lingua scriptus erit)! Hoc scio: de Communicatione Interculturali cursus exstare in studiorum universitatibus (et Paedagogiam Interculturalem esse in talibus cursibus disciplinam, saltem in Italia). MARCVS (disputatio) 05:45, 4 Aprilis 2016 (UTC)Reply

Ita, fontem externum utilem linguá quávis scriptum adde, e.g. sub == Bibliographia == aut == Nexus externi ==. Quo facto, mi amice, statim formulam {{Non stipula}} remove! Latinistae multilingues esse solent; ergo nullo modo necesse est (etsi bonum sit) fontem Latine scriptum reperire. Andrew Dalby (disputatio) 09:15, 4 Aprilis 2016 (UTC)Reply

Dum meo solo computatrulo telephonico, vel telephono computatrali, utor, difficilius est mihi textus seligere et glutinare, quod facere oportet ad nexus adiciendos. Id faciam igitur (nisi quis id prius fecerit) cum primum amplius computatrum commode adhibere potero. MARCVS (disputatio) 23:52, 4 Aprilis 2016 (UTC)Reply

Revertere ad "Communicatio interculturalis".