Disputatio:Communicatio felium

Active discussions

Gen. pl. est 'felium' 67.41.113.198 23:14, 16 Aprilis 2010 (UTC)[]

Gratias tibi, amice. --Robert.Baruch 01:36, 17 Aprilis 2010 (UTC)[]

VibratioRecensere

Nonne murmuratio melior esset? Vibratio describeret quendam corporis motum potius quam sonum, mea sententia.Tergum violinae 08:53, 19 Aprilis 2010 (UTC)[]

Melior. Sedne murmurare pro purr non attestatur? --Robert.Baruch 13:04, 19 Aprilis 2010 (UTC)[]
Quippe et maumare non attestatur... :( --Robert.Baruch 15:46, 19 Aprilis 2010 (UTC)[]
Cum de voce vibranti loquimur, tremulam vocem vel tremorem vocis significamus. Mea quoque opinione melius est dicere felem murmurare (ita e.g. Cassell's s.v. "purr"). Cum tamen murmuratio variorum sonorum multiplicitatem describere videatur (a "roar" ad "hum"), forsitan melius sit hoc verbum ita modificare, ut soni exiguitas pateat: felis murmillat vel felis submurmurat/summurmurat. (In lingua Fennica sonus felis murmillantis cum sono stamina nendi ["the cat spins"] comparatur.) --Neander 20:04, 19 Aprilis 2010 (UTC)[]
Hui! "Purr" est in Cassell's? Non inveni (sed fortasse fontem malam utor. Bene: si attestatur, utamur! Submurmurare est bene. --Robert.Baruch 22:16, 19 Aprilis 2010 (UTC)[]
Meum Cassell's (ubi purr/murmurare reperitur): Cassell's Latin Dictionary Latin-English English-Latin by D.P.Simpson. Macmillan 1977. ISBN 0-02-522580-4 thumb-indexed. --Neander 23:00, 19 Aprilis 2010 (UTC)[]
Opus est mihi invenio et fortasse imagines facio et OCR ago. Gratias, amice! --Robert.Baruch 23:23, 19 Aprilis 2010 (UTC)[]
Revertere ad "Communicatio felium".