Disputatio:Comitia Italiae anni 2013
Latest comment: abhinc 11 annos by Andrew Dalby
Olim apud hanc Vicipaediam dictum est nomen adiectivum "Italianus, -a, -um" necessarium esse ad linguam nunc in Italia officialem a sermonibus Italicis antiquis distinguendam. Quod aliquid utilitatis habere potuit, sed non satis, mea sententia, ut novum vocabulum in linguam Latinam induceretur.
Hac in commentatione autem, in eodem adiectivo adhibendo, nulla ratio discedendi apparet a Latinitate eorum, quibus lingua Latina sermo patrius erat, cum manifestum sit non de rebus Italicis antiquis agi, sed hodiernis. MARCVS (disputatio) 12:36, 2 Martii 2013 (UTC)
- Haec sententia non mihi displicet. An alii consentiunt? Andrew Dalby (disputatio) 13:11, 2 Martii 2013 (UTC)
Auctor huius paginae semper consentiit (saepe magna precisio mihi non est)! Franciesse 15:09, 2 Martii 2013 (UTC)
- Nemine contradicente laete moveo. Andrew Dalby (disputatio) 19:16, 2 Martii 2013 (UTC)