Disputatio:Collegium Regale (Cantabrigia)

Latest comment: abhinc 2 annos by Andrew Dalby in topic Regium

Regium

recensere

Unde 'seu Regium' venit? Nomen (breve) Collegii 'Collegium Regale' est. https://www.kings.cam.ac.uk/sites/default/files/documents/about/statutes-and-ordinances-2007-updated-27th-august-2021.pdf 82.0.29.84 16:39, 10 Iulii 2022 (UTC)Reply

Hem. Difficile dictu, quia fons utriusque denominationis deest. Est quaedam distinctio inter adiectiva “regalis, e” et “regius, a, um”: regalis sibi vult “worthy of a king, as a king uses to have”, regius autem est “pertainig to a king”, quamvis in interreti definitiones et uni et alteri repugnantes invenias. Quibus dictis “King’s College” Latine melius dictum esset “Collegium Regium”, ni fallor. Petrus Tectander (disputatio) 16:52, 10 Iulii 2022 (UTC)Reply
Inspice hunc fontem, in quo legitur “Regium collegium Cantabrigiense” Petrus Tectander (disputatio) 16:58, 10 Iulii 2022 (UTC)Reply
Et illum, ubi invenies “Collegium Regale Cantabrigiense” ;)) Ergo utraque denominatio valet. Petrus Tectander (disputatio) 17:05, 10 Iulii 2022 (UTC)Reply
Fortasse non comprehendete significationem 'Statutes and Ordinances'um. Si alii errorem fecerunt causa propagandi non est. 82.0.29.84 17:17, 10 Iulii 2022 (UTC)Reply
Bene, sed si duae denominationes inveniuntur, quae praeteritis saeculis in usu fuisse videntur, nonne melius est hic in Vicipaedia ambas commemorare, etiamsi hodiernum Collegium sibi expresse adiectivum “regale” elegit? Fortasse haec res ab Andrea nostro iterum diiudicanda erit. Petrus Tectander (disputatio) 17:30, 10 Iulii 2022 (UTC)Reply
'Hodiernum'!? -- nomen datum XV saeculo est! Alterius mentionem maxime face si mavis, sed non qua aequi nominis.
Dele ergo tu illud additamentum 'seu Regium', quamvis in fontibus exstet.
Faciam. 82.0.29.84 05:59, 11 Iulii 2022 (UTC)Reply
Si lemma mutatis, o amici, necesse est fontem in pagina ipsa (in nota subiuncta) citare. Quo facto, orthographiam "Cantebrigiae" omnes verificare possumus :) Andrew Dalby (disputatio) 09:01, 11 Iulii 2022 (UTC)Reply
Fontem curavi. Tamen et adiectivum "regalis, e" et orthographia nominum "Nicholai" et "Cantebrigiae" usum ac scribendi rationem saeculi 15 maxime redolent. Sed si quid insuper mutamus, forte quispiam denuo dixerit: "Nolite falsa propagare, haec est denominatio officialis" vel similia. Et quid hoc faciamus? Petrus Tectander (disputatio) 10:50, 11 Iulii 2022 (UTC)Reply
Vicipaedia non est fons officialis: ibi incipiamus! Gratias tibi ago propter fontes repertas et verificatas.
Statuta saec. XV conditoris, verbatim (utilissime) anno 2007 citata, neque collegium neque Vicipaediam in re orthographica ligant. Perlegimus; verbatim citamus. Cur plura? Lemma apud Anglos simplicissime "King's College" constituitur: ita melius apud nos, mea mente, forma longiore rite addita. Quid dicis? Andrew Dalby (disputatio) 14:13, 11 Iulii 2022 (UTC)Reply
Richardum Parkerum (textu a Lelando edito) eisdem fere principiis, quam Vicipaediani Anglici Latinique, usum esse observo: "... Collegium hoc Beatae Mariae Virginis et Gloriosi Confessoris Sancti Nicholai nomine appellavit, quanquam Regalis Collegii titulo apud omnes nunc innotescit." (p. 222 apud Google Books). Andrew Dalby (disputatio) 14:42, 11 Iulii 2022 (UTC)Reply
Rectam igitur viam ingressus es, Andrea! Emendationes tuae mihi perbonae videntur.
Restat forma dubiosa verbi "condita": unum collegiorum ... anno 1441 conditum, aut unum collegiorum ... anno 1441 conditorum. Henricus ille VI tunc dua collegia constitui iussit, unum Cantabrigiae, alterum Etonae (vide PDF "Statutes and Ordinances"). Petrus Tectander (disputatio) 14:56, 11 Iulii 2022 (UTC)Reply
Id olim citius scripsi: corrige et auge, mi Petre. Andrew Dalby (disputatio) 14:59, 11 Iulii 2022 (UTC)Reply

Me paenitet si difficilis sum, sed adhuc non intellego cur uno ex fonte 'Collegium Regium' tam magni referat. Illic manifeste 'King"s College' (ignoratione?) ad verbum Latine reddit, at nomen alterum nec est nec erat. 82.0.29.84 20:38, 11 Quintilis 2022 (UTC)

Immo. Collegium ipsum se Regale Collegium (alibique Regium Collegium) nostra lingua appellare videtur. IacobusAmor (disputatio) 22:02, 11 Iulii 2022 (UTC)Reply
Non est unicus fons. Ecce ceteri casus obliqui in operibus, quae et in Anglia et in aliis terris in lucem edita sunt:

Ignoratione?

Nescio, cur nexus munere suo non fungantur. Sed investiga potius tu, nam facile invenies nomen "Collegii Regii" quoque in usu fuisse... Vale! Petrus Tectander (disputatio) 22:03, 11 Iulii 2022 (UTC)Reply
Confiteri debemus editorem anonymum nos recte suasisse (1) nomen statutorium Latinum inserere -- quod Vicipaedia Anglica in capsa informationis a die 30 Decembris 2007 monstravit, fonte non citato -- (2) locutionem "Regium Collegium" e textu in notam subiunctam demittere. Gratias eo agamus!
De definitione "nominis", de consuetudinibus encyclopaediae ope fontium fidelium scriptae, certe disputare solemus ... sed talis editor, Latine bene scribens, aut hanc paginam aut alias quaslibet augere possit ... collaboratores desideramus ... Andrew Dalby (disputatio) 13:20, 12 Iulii 2022 (UTC)Reply
Revertere ad "Collegium Regale (Cantabrigia)".