Disputatio:Circumdaria Lutetiae

Latest comment: abhinc 8 annos by Andrew Dalby

Nonne vicus longe aptior terminus est quam arrotundimentum? Vicus enim designat partem urbis, quam vicini inhabitant, qui inter se quodammodo coniunctiores sint quam cum ceteris civibus, quibus sunt quidam minores magistratus ... Mihi quidem arrotundimentum minus apte dictum videtur. Laurentianus (disputatio) 21:57, 9 Februarii 2016 (UTC)Reply

Ita ... insuper nescio an fontem verbi "arrotundimenti" habemus. Sed mea mente hae sunt potius "regiones" (cf. regiones quattuordecim Romae antiquae) quam "vici": vici enim urbani multo minores fuerunt quam regiones urbanae. De hac re quid dicis? Andrew Dalby (disputatio)
Si hanc mutationem facio (tibi gratias ago propter impulsum amabiliter datum!) les arrondissements de Paris "regiones [urbanae]" erunt, les quartiers de Paris "vici" erunt. An consentis? Andrew Dalby (disputatio) 09:50, 10 Februarii 2016 (UTC)Reply
Salve, mi Andrea, et ipse regiones consideraveram, sed obiter tantum. Recte proposuisti. Certe multo melius erit regiones ponere. (Praeterea vehementer gratulor tibi, qui cum UV cloacas Augeae purgare coepisti). Vale! Laurentianus (disputatio) 10:49, 10 Februarii 2016 (UTC)Reply
Iterum de eadem re sinas scribam. Vox Lutetiae imprimis antiquam ad urbem spectare videtur. Nonne ergo melius erit Regiones Parisienses ponere? Laurentianus (disputatio) 15:34, 10 Februarii 2016 (UTC)Reply
Consentio! Andrew Dalby (disputatio) 15:39, 10 Februarii 2016 (UTC)Reply
Revertere ad "Circumdaria Lutetiae".