Disputatio:Christus de Laguna
Latest comment: abhinc 10 annos by Utilo in topic Ad nomen sculpturae Christi
Ad nomen sculpturae Christi
recensereNon intellego, quid verba Lucretii vel Arati (Ciceronis) ad Latinum crucis nomen (quod Hispanice "Cristo de La Laguna" vocatur) attinere possint. - Suntne litterae Latinae de cruce?--Utilo (disputatio) 14:49, 10 Aprilis 2014 (UTC)
- Laguna est nomen commune (francogallice : une lagune ; anglice : lagoon ; neerlandice : strandmeer ; etc...). in Lucretio et Cicerone invenitur "lacunae salsae" quod mihi videtur bene verbum "lagoon" reddere posse. Dici etiam potest "Lacus maris" quia nomen urbis erat "Lacus". "Il Cristo dello Quercio" si puo dire : Christus ad Quercum, cur non Christus ad Lacum maris, sive Lacunam maris. Cum auctorem in sermonem tuum hodiernum transferre vis non licet tibi verba difficilius reddenda servare sine translatione. Francogallice dicere possumus "Le Christ de la Lagune", "The Christ of the Lagoon". Oportet sit translatio intelligibilis. Latine scribentibus valent eaedem regulae quam anglice scribentibus. Ipsa vicipaedia Latina mihi videtur admittere verbum Lacuna ut legere potes sub verbo. Forsitan sunt tibi alia argumenta quibus libenter favebo si sat ponderosa sunt. Vale optime.--Viator (disputatio) 18:42, 10 Aprilis 2014 (UTC)
- Ego sum qui hic movi, sed de nomine incertissimus sum! Notandum est dioecesem "Sancti Christophori de Laguna" appellari, neque "de Lacuna" neque "ad Lacunam". Fortasse melius erit "Christus de Laguna" et "Sanctuarium Christi de Laguna"? Andrew Dalby (disputatio) 20:36, 10 Aprilis 2014 (UTC)
- Fortasse, sed tamen verbum "Laguna" Hispanicum est non Latinum, et haec latinitas ecclesiastica sine genetivo (de Laguna = Lagunae) mihi aliquatenus dubia esse videtur. Sed nolo imponere meam opinionem, adhuc sub iudice lis est. Fortasse in veteribus libris latine exaratis aliquid est inveniendum si exstat... Vale optime.--Viator (disputatio) 21:01, 10 Aprilis 2014 (UTC)
- Laguna est nomen commune (francogallice : une lagune ; anglice : lagoon ; neerlandice : strandmeer ; etc...). in Lucretio et Cicerone invenitur "lacunae salsae" quod mihi videtur bene verbum "lagoon" reddere posse. Dici etiam potest "Lacus maris" quia nomen urbis erat "Lacus". "Il Cristo dello Quercio" si puo dire : Christus ad Quercum, cur non Christus ad Lacum maris, sive Lacunam maris. Cum auctorem in sermonem tuum hodiernum transferre vis non licet tibi verba difficilius reddenda servare sine translatione. Francogallice dicere possumus "Le Christ de la Lagune", "The Christ of the Lagoon". Oportet sit translatio intelligibilis. Latine scribentibus valent eaedem regulae quam anglice scribentibus. Ipsa vicipaedia Latina mihi videtur admittere verbum Lacuna ut legere potes sub verbo. Forsitan sunt tibi alia argumenta quibus libenter favebo si sat ponderosa sunt. Vale optime.--Viator (disputatio) 18:42, 10 Aprilis 2014 (UTC)
- Hic imago Christi crucifixi est in ecclesia quae est in oppido nominato Hispanice San Cristóbal de La Laguna et saepe breve La Laguna in Tenerife insula :: olim erat lacus ibi. Haec disputatio nunc est de recto nomine Latino istius oppidi. Anthony Appleyard (disputatio) 21:43, 10 Aprilis 2014 (UTC)
- Recte dicis. Et hoc nomen Latinum non est fingendum nec vertendum ("noli fingere!"), sed in fontibus inveniendum. In pagina Sanctus Christophorus de Laguna invenies duos fontes: Recentior (Vaticanus) nomine Hispanico utitur (de Laguna), antiquior (Baudrand) urbem simpliciter "Lacus" nominat (sive Sanctus Christophorus Lacus?). Ex quo sequeretur: "Christus de Laguna" sive "Christus Lacus" et "Sanctuarium Christi de Laguna" sive "Sanctuarium Christi Lacus". Ut plures fontes inveniamus optandum est.--Utilo (disputatio) 09:59, 11 Aprilis 2014 (UTC)
- Cuius civitatis nomen quod est abbreviatio: San Cristóbal de La Laguna = Cristo de La Laguna.--88.12.65.102 21:58, 10 Aprilis 2014 (UTC)
- Quid si desunt fontes, non licet tamen vertere? Ubi reperiuntur fontes lemmatis "Lacuna" in vicipaedia Latina? hic res non pertinet ad nomen urbis (Lacus) sed ad cognomen statuae : "The Christ of the Lagoon", "Le Christ de la Lagune". lemma "lacuna est erroneum. Lagoon = limnothalassa = palus marina ; igitur : "Christum Paludis Marinae, melius exprimere videtur nomen hispanicum "cristo de la laguna--Viator (disputatio) 14:11, 11 Aprilis 2014 (UTC)
- Cum nomen huius crucis sit nomen proprium, mea sententia vertendum non est. Praeterea de nominis origine (sc. ab urbe Laguna an ab ipsa palude marina deducta) valde dubito! - Quoad lemma Lacuna vide Disputationem ibidem.--Utilo (disputatio) 11:48, 16 Aprilis 2014 (UTC)