Disputatio:Christophorus Madrutius

Latest comment: abhinc 12 annos by Enzian44 in topic De natali

De nomine

recensere

Habemus fontem pro "Cristophorus Madrutius" sed haec orthographia praebet errorem egregium Latinitatis. Igitur paginam movi ad "Christophorus Madrutius". Nescio an bene feci. Andrew Dalby (disputatio) 08:25, 20 Maii 2008 (UTC)Reply

certe bene fecisti--Massimo Macconi 09:06, 20 Maii 2008 (UTC)Reply

De natali

recensere

Madrutius noster minime Tridenti natus est, in castro Madrutiorum in loco qui vulgariter Kalfein, hodie Calavino nuncupatur iter terrenum inchohavit. Rationem erroris non intelligo nexu externo recte castrum locum natalem indicante. Probant Salvador Miranda: The Cardinals of the Holy Roman Church, online apud fiu.edu, atque Rotraut Becker: Madruzzo, Cristoforo. In: Mario Caravale (Ed.): Dizionario Biografico degli Italiani (DBI), vol. 67 (Macchi - Malaspina), Istituto della Enciclopedia Italiana, Romae 2006 (in reticulo). Videant consules. --Enzian44 (disputatio) 23:00, 9 Septembris 2012 (UTC)Reply

Obiit Tiburi. --Enzian44 (disputatio) 00:07, 10 Septembris 2012 (UTC)Reply

De cardinalibus

recensere

Per saecula multa cardinales hoc modo appellabantur: S(anctae) R(omanae) E(cclesiae) cardinalis - Madrutius Cardinalis Tridentinus vocatus est - . Cur formula:Cardinalis Ecclesiae Catholicae in titulo praebet formam Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae?

Item Madrutius in Concilio Tridentino egit: articulus tacet. --Enzian44 (disputatio) 23:07, 9 Septembris 2012 (UTC)Reply

Revertere ad "Christophorus Madrutius".