Disputatio:Charto

Add topic
Active discussions
Pagina huic coniuncta e conversione paginae „Cardboard“ sitús en.wikipedia.org orta est.
Auctoribus illius paginae hic enumeratis gratias agimus.
Deutsch
Deutsch
Die angegliederte Seite basiert ursprünglich auf einer Übersetzung von Cardboard aus en.wikipedia.org. Eine Liste der Autoren ist hier verfügbar.
English language
English
The attached page originated as a translation from the page "Cardboard" on the site en.wikipedia.org.
We are grateful to the authors of that page as listed here.
Esperanto
Esperanto
La apuda paĝo origine baziĝas sur traduko de Cardboard el en.wikipedia.org. Listo de la ĝentilaj artikolverkintoj haveblas ĉi tie.


NomenRecensere

I wonder whether "charta crassior" in Traupman may be intended as an explanation (of an English term) rather than a Latin name? ... But, having said that, there is perhaps no better name available. Andrew Dalby (disputatio) 12:25, 28 Septembris 2014 (UTC)

Apud Vilborg et apud Pekkanen & Pitkäranta charta densata praebetur. P & P etiam succinctum praebent vocabulum q.e. charto, -onis m. Quod vocabulum suffixo augmentativo praeditum mihi quidem placet idcirco quod hac ratione etiam succinctum adiectivum q.e. chartoneus derivare possimus. Neander (disputatio) 19:03, 8 Februarii 2015 (UTC)
Macte! IacobusAmor (disputatio) 21:26, 8 Februarii 2015 (UTC)

De attributioneRecensere

Iacobus myriadas commentationum ex lingua Anglica convertit. Quod opus pertinax omnes laudamus. Interdum tamen in quaestionem vocari potest, num certae commentationes quas incohavit re vera dignae sint, quae ex Anglica conversiones esse notentur. Itaque facere non possum, quin hoc rogem: iustumne est notare hanc commentationem ex lingua Anglica conversam esse, cum paucae tantum sententiae ex initio conversae sint? Praeterea mea quidem opinione prima tantum sententia digna est, quae in Vicipaedia nostra adhibeatur. Quae sequuntur sententiae quasi Latina veste indutae terminologiam Anglicam ponderare videntur. "Vocabulum in commercio et industria raro adhibetur". Quod vocabulum ad cardboard refertur (vide notam 2, qua Illustrated Glossary of Packaging Terminology indicatur). Cetera quoque potius de condicionibus Anglophonorum tractant, quamvis specie Latina assimilata sint. Neander (disputatio) 08:40, 9 Februarii 2015 (UTC)

His verbis de paginae origine tantum loquimur. Necesse erit omnes tales paginas, tam Iacobi quam aliorum, recensere ... et interdum rescribere. Ergo formulam non in pagina ipsa ponimus sed aut in summario aut in pagina disputationis. Andrew Dalby (disputatio) 10:01, 9 Februarii 2015 (UTC)
Verba huius formulae leviter rescripsi: ita melius fortasse? Andrew Dalby (disputatio) 10:04, 9 Februarii 2015 (UTC)
Profecto melius est! Gratias ago! Sed si quis hanc commentationem, puta, ex pagina Francogallica convertendo continuaverit, quomodo attributio facienda sit? Neander (disputatio) 18:53, 9 Februarii 2015 (UTC)
Potest aut in summario, aut in hac pagina disputationis, verbis humanis id quod fecit dicere :) Andrew Dalby (disputatio) 20:52, 9 Februarii 2015 (UTC)
Revertere ad "Charto".