Catulina Castra: Estne revera "Tulln"? recensere

Dubito, an Catulina Castra sit Tulln, quamquam saepius invenitur. Dictionnaire pour l'intelligence des auteurs classiques (1770) et Historisch-Politisch-Geographischer Atlas der ganzen Welt (1745) affirmant Wolfgangum Lazium nomen "Catulina Castra", quod in vita Didii Iuliani et Severiani invenisset, ad civitatem Tulnensem transtulisse. Necesse est inquirere, utrum aequatio Lazii recta sit necne. Interim nomen "Tulna" sive "civitas Tulnensis" bene attestatum praeferam.--Utilo (disputatio) 21:30, 13 Septembris 2020 (UTC)Reply

Lazius nomen "Catulina Castra" in Historia Augusta invenisse videtur, inter cuius auctores habetur quidam Spartianus. Quod ego reperire non possum! Marcus Welser (Welser, Marcus: Opera Historica Et Philologica, Sacra Et Profana. - Nürnberg, 1682) autem scribit in paginis 668-669 Scholiorum in Vitam Sancti Severini: "Cucullis (...): Lazius Catullis; quae mihi lectio vix est ut probari possit ineptis praesertim conjecturis firmata: nam qui sit credibile castra Catulina a Valerio Catulino dicta, quem in has oras unquam venisse nemo serio affirmare queat! Spartianus in Juliano eum a Senatu successorem Severo in Illyricum destinatum qudem ait, sed frustra, quod Severus iam antea captis armis descivisset. Est tamen mirum, quantopere nonnullos qunatumvis absurdae huius generis fabulae delectent. Lazius hodie Tulnam esse arbitratus."--Utilo (disputatio) 21:57, 13 Septembris 2020 (UTC)Reply
addidamentum: Cucullis his diebus est commune nomine "Kuchl" prope Salisburgum.--Utilo (disputatio) 22:00, 13 Septembris 2020 (UTC)Reply
Haud tibi relevat fortasse, sed "Aelius Spartianus" aliique, quibus Historia Augusta olim attribui solebat, nomina ficta esse censentur. Id suadent eruditi recentes inter quos Ronaldus Syme. Andrew Dalby (disputatio) 09:00, 14 Septembris 2020 (UTC)Reply
Nescivi, Historiam Augustum nondum attigi.--Utilo (disputatio) 16:07, 14 Septembris 2020 (UTC)Reply
Revertere ad "Tulna".