Disputatio:Bellum popularium Castellanorum

Latest comment: abhinc 5 annos by Xaverius in topic Titulus

Titulus recensere

"Popularum" nihil dicit, nisi fallor. Aut "Bellum populare (n. sg.) ..." aut "... populorum (gen. pl.) Castellanorum"? Andrew Dalby (disputatio) 08:39, 24 Aprilis 2018 (UTC)Reply

Fons nomen non dat bello sed ad comuneros (vel communiarii?), quos vocat "populares". --Xaverius 13:01, 24 Aprilis 2018 (UTC)Reply
Fortasse sit popularium necnon popularum et permaxime erravi?--Xaverius 13:10, 24 Aprilis 2018 (UTC)Reply
Comunero: Ad Castellae Populares factiones pertinens (1844)--Xaverius 13:16, 24 Aprilis 2018 (UTC)Reply
Bellum "Communitatum" (1977)--Xaverius 13:18, 24 Aprilis 2018 (UTC)Reply
Ergo lemmati Bellum communitatum favere debemus, non? IacobusAmor (disputatio) 20:59, 24 Aprilis 2018 (UTC)Reply
"Bellum popularium Castellanorum" mihi ad mentem non venit. Ita possumus, aut fortasse "Bellum popularium Castellanarum factionum". Andrew Dalby (disputatio) 20:46, 24 Aprilis 2018 (UTC)Reply
Fons saeculi XVI nos dat 'populares castellani', tum XIX 'popularis factio'. Nullus est fons pro 'communitates' usque ad XX. Fortase sit simplicior Bellum communitatum [Castellae], etiamsi non fuit nomen proprium aetatis? --Xaverius 08:11, 25 Aprilis 2018 (UTC)Reply
Nobis ergo, fontem saec. XVI sequentibus, licet "Bellum popularium Castellanorum" scribere sicut tu a principio (-i- omisso) voluisti. Fontem saec. XVI, minime saec. XX, praefero ego, sed alii fortasse aliter. Andrew Dalby (disputatio) 08:49, 25 Aprilis 2018 (UTC)Reply
Nobis tum placet [[Bellum popularium Castellanorum]] et "Bellum popularium Castellanorum [fons] vel Bellum Communitatum [fons] ..."?--Xaverius 13:32, 25 Aprilis 2018 (UTC)Reply
Revertere ad "Bellum popularium Castellanorum".