Disputatio:Anaxagoras
Latest comment: abhinc 15 annos by Neander in topic Declinatio Parmenidis
Declinatio Parmenidis
recensereVideo te, Neander, Parmenidis nomen declinationi primae attribuere. Meminisse me puto (quod nunc non citationibus confirmare possum) Romanos nomina propria Graeca in –es exeuntia plerumque tertiae attribuere declinationi, etsi linguâ Graecâ sunt declinationis primae. Sic, ut memimi, Cicero scribit Euripidis, Euripidem et Euripide, et sic Parmenidis nomen quoque declinandum videtur. De hac re plura scripsi in pagina mea nondum perfecta de declinatione Latina nominum Graecorum. --Fabullus 16:15, 5 Ianuarii 2009 (UTC)
- Parmenides obliquis casibus declinatus apud antiquos perraro inveniri videtur. Equidem apud Apuleium (de dogmate Platonis 1.3) formam legi "Parmenidae", ex qua declinationem conclusi. At nunc video Censorinum (de die natali 4) forma "Parmenide" usum esse, ex quo declinatio tertia concludi potest. Licet res paullulum anceps sit, fortasse commendatius est Censorinum sequi. Nam, ut dicis, declinatio Euripidis certissimum praebet exemplar. Ceterum, facere nequeo, quin paginam tuam laudem! --Neander 19:44, 5 Ianuarii 2009 (UTC)