Disputatio:Aetas ferrea

Latest comment: abhinc 14 annos by Alex1011

Haec pagina deleatur, ut Aetas Ferrea (cum 'F' capitale) huc moveatur. --Fabullus 12:38, 28 Ianuarii 2010 (UTC)Reply

quod sunt paginae quae ad hanc nectunt, non licet paginam delere--Xaverius 12:50, 28 Ianuarii 2010 (UTC)Reply
Credo licere: cum pagina Aetas ferrea deleta erit, Aetas Ferrea ad Aetas ferrea movenda erit, ita ut pagina ipsa et pagina redirectionis inter se commutatae sint! --Fabullus 13:36, 28 Ianuarii 2010 (UTC)Reply
Ita; pagina fuit redirectio tantum; igitur historiá caret. Delevi et movi. Disputationes contribui. Andrew Dalby (disputatio) 13:54, 28 Ianuarii 2010 (UTC)Reply
Omnem puto aetatem capitalizari: Aetas Ferrea, non Aetas ferrea (Anglice Iron Age, non iron Age; Hispanice Edad del Hierro, non Edad del hierro). IacobusAmor 14:20, 28 Ianuarii 2010 (UTC)Reply
Equidem non puto. Cur Anglicam normam in hac re sequi debeamus? (Cf. Fr. Âge du fer, It. Età del ferro.) Extra Wikipediam, ut videtur, etiam Hispanice edad de hierro scribere licet: Videntur enim vacillare, utrum Anglica an Romanica norma observanda sit. Ego "aetatem ferream" scribam ac spero neminem me in hac re umquam correcturum esse. Equidem polliceor neminem iam maiusculis utentem corrigere. Quia variis ex culturis oriundi sumus, certam "polyphoniam culturalem" tolerandam esse censeo. --Neander 15:06, 28 Ianuarii 2010 (UTC)Reply
Et hic nexus [1] habet "Aetas ferrea". --Alex1011 16:41, 28 Ianuarii 2010 (UTC)Reply

Tempora

recensere

Confer:

En:Iron Age: "The Iron Age is taken to begin in the 12th century BC."
Ego: "Aetas Ferrea habetur incipere saeculo duodecimo a.C.n."
RochA1: "Aetas Ferrea habetur coepere saeculo duodecimo a.C.n."
Andreas: "Aetas Ferrea incepisse habetur saeculo duodecimo a.C.n."

Pro "is taken to begin," quid est optimum? IacobusAmor 11:30, 23 Maii 2009 (UTC)Reply

Pro is taken to begin, "incipere habetur".
Sed is taken to begin non nobis relevat. Hic de re perfecta scribimus, et melius quam en:wiki. Anglice oportet dicere is held/taken to have begun; Latine (praetendo) "incepisse habetur". Andrew Dalby (disputatio) 11:57, 23 Maii 2009 (UTC)Reply
Non melius igitur habetur coepisse? IacobusAmor 14:30, 23 Maii 2009 (UTC)Reply
Revertere ad "Aetas ferrea".