Disputatio:Aegaeum mare
Latest comment: abhinc 11 annos by Neander in topic Litterae maiores
Litterae maiores
recensereSalve. Nomen "Aegaeum mare", habeat maiores litteras incipio verborum? Ergo "Aegaeum Mare" contra autem "Aegaeum mare"? Donatello (disputatio) 15:12, 26 Decembris 2012 (UTC).
- Sic, profecto, sed sunt qui Aegaeum mare, Aetna mons, oceanus Atlanticus, rex Ioannes, et exemplaria similia malint. Ego autem inter litteras maiores et minores in, exempli gratia, Aegaeum Mare 'the Aegean Sea' et Aegaeum mare tranquillum 'the Aegean, a tranquil sea', et iterum Rex Ioannes 'King John' et Ioannes rex odiosus 'John, a hateful king', distinguere malim. IacobusAmor (disputatio) 15:31, 26 Decembris 2012 (UTC)
- Cur debeat Vicipaedia orthographiam suam in dicionem linguae Anglicae dedere? Cur contra editorum philologorum consensum scribere debeamus? Multas consului editiones recentiores, neque in una quidem "Aegaeum Mare" scriptum est. Immo, omnium editorum consensu Aegaeum mare scribitur. Quin editores linguae Latinae peritissimos sequamur? Neander (disputatio) 22:51, 26 Decembris 2012 (UTC)
- Ei etiam edicunt omnes sententias litteris minoribus incipi debere, sed Vicipaediani illud edictum praeterimus. IacobusAmor (disputatio) 14:36, 27 Decembris 2012 (UTC)
- Touché? Hocine argumento censes editorum philologorum Aegaeum mare scribendi morem praetereundum esse? Neander (disputatio) 16:46, 14 Ianuarii 2013 (UTC)