Disputatio:Histrio

(Redirectum de Disputatio:Actor)
Latest comment: abhinc 8 annos by Neander in topic Movenda

Nomen recensere

An melius "Histrio"? Andrew Dalby (disputatio) 13:47, 15 Septembris 2013 (UTC)Reply

Assentior! Actor multos sensus habet, et non solum actor sed etiam actio, quae commentatio artem scaenicam tractat. Et ars scaenica mea quidem opinione non totam scaenicam artem tractat, sed theatrum. Itaque melior titulus sit "Theatrum". Neander (disputatio) 14:47, 15 Septembris 2013 (UTC)Reply

Movenda recensere

Index praesens magna sedulitate ac diligentia ab editore ignoto (IP 165.83.133.250) factus est, sed parum utilis erit, nisi nomina in suo quidque loco inserta erint in indices maiores, qui sunt:

Itaque suadeo, ut nomina moveantur. Neander (disputatio) 10:33, 23 Decembris 2015 (UTC)Reply

Anonymus insuper nescivit praenomina Latine converti solere; index igitur, sicut hodie legitur, haud Vicipaediae convenit. An quis ad conversionem laborare velit? Andrew Dalby (disputatio) 13:15, 23 Decembris 2015 (UTC)Reply
Ego iam histriones et actrices A-B in suos quemque indices inserui. Neander (disputatio) 20:16, 23 Decembris 2015 (UTC)Reply
Revertere ad "Histrio".