Dionysius Keefe
Dionysius, vulgo Dennis Keefe (natus die 17 Iunii 1951 Bloomington in urbe Illinoesiae) entheus idiomatis Zamenhofiani fautor et paedagogus Americanus est.
Actiones in rebus Esperanticis
recensereKeefe Festivalia linguistica (Lingva Festivalo) instituit. Insuper cursus "BEK" (compendiaria versio significat aut Baza EKzercaro aut Baza Esperanto-Kursaro de quo certant periti)[1] creavit necnon Methodum Valentianam (Valencia Metodo de lingva instruado) quando Valentiae in Hispania vixerat.
Anno 2011 autem esperantista anni honorarius sollemniter declaratus est a periodici Unda Esperantici moderatoribus. Causa fuit eius labor indefessus in Esperanticis provehendis in Sinis; praeterea inceptum de Insulis Esperanticis (Esperanto-Insulo) in Hainaniam introduxit.[2]