Dion McGregor (natus 1922 Novi Eboraci, mortuus 1994) erat praeclarus vir somniloquens qui, cum dormiebat, somnia enuntiabat magna voce.

McGregor erat scriptor carminum, quod officium ei parum pecuniae attulit. Somnia autem nocte visa atque clarisone narrata in disco phonographico vel simili servavit atque non minimi pretii vendidit.

Olim, exempli gratia, ille ad lunam navigare in globo aërostatico videtur ab liberis variarum gentium comitatus.

In somnis McGregor personam contumacem atque rixantem saepe induit.

Nexus externi

recensere
  • Ille Carrus, somnium apud YouTube, quod McGregor narrat de carris ad actus sexuales aptis.
  • Urbs tam bella, somnium in quo conatur ut ad situs notabiles Novi Eboraci currat.