Dies mundialis profugorum

(Redirectum de Dies mundi pro exsulibus)


Dies mundialis profugorum est celebratio annua die 20 Iunii sollemniter observanda, qua conscientia ad auxilium humanitarium promovendum de causis inundationis profugorum et de iure asyli per orbem terrarum exagitetur. Qui dies decreto 55/77 conventus generalis Nationum Unitarum die 4 Decembris 2000 edictus est pro anno 2001, quinquagesimo demum anno post conventionem de statu profugorum acceptam. Iam prius consilio ordinis unitatis Africanae dies 20 Iunii proclamatus est ad causam profugorum Africanorum. Qui dies in compluribus terris Africanis celebrabatur.

VersionLatin.png

In Ecclesia Catholica Romana dies mundialis migrantium profugorumque celebrari solet die 19 Ianuarii, qui dies anno 1914 institutus est.

Nexus interni

Nexus externiRecensere