Diagramma, in theoria musicae, est series omnes tonos modi continens. Diagrammata maius et minus octo tonos habent, quorum octavus idem nomen atque primus habet. Diagramma pentatonicum sex tantum tonos habet. Diagramma chromaticum tredecem tonos habet.

Diagramma C maius

Diagramma per tonum tonicum dictum incipit. Intervalla inter tonos sunt: tonus, tonus, semitonus, tonus, tonus, tonus, semitonus. Exempli gratia, si tonicus est C, diagramma maius est C, D, E, F, G, A, B, C.

Diagramma C minus harmonicum
Diagramma C minus melodicum

Sunt pluria diagrammata minora, praecipue diagramma minus harmonicum et diagramma minus melodicum. Diagrammatis harmonici intervalla hae sunt: tonus, semitonus, tonus, tonus, semitonus, secundus augmentatus, semitonus. Diagramma melodicum ascendens est: tonus, semitonus, tonus, tonus, tonus, tonus, semitonus; descendens autem hoc diagramma est tonus, tonus, semitonus, tonus, tonus, semitonus, tonus.

BibliographiaRecensere

  • Cooke, James Francis. Mastering the Scales and Arpeggios. Bryn Mawr: Theodore Presser Co., 1913.
  • Morley, Thomas, ed. Alec Harman. A Plain and Easy Introduction to Practical Music. Novi Eboraci: W. W. Norton, 1973; editio princeps 1597.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Diagramma (musica) spectant.
  Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!