"Cupio dissolvi et esse cum Christo, dicit Apostolus": ita Tertullianus in opere De patientia 9.5. Apostolum Paulum refert verbaque Graeca epistulae ad Philippenses breviter Latine reddit. Paulus enim se "τὴν ἐπιϑυμίαν ἔχων εἰς τὸ ἀναλῦσαι καὶ σὺν Χριστῷ εἶναι" confitetur, quae verba ad pedem litterarum versio Vulgata Latina sic vertit: "desiderium habens dissolvi et cum Christo esse".[1] Verba Latina, quae Tertullianus haud falso ad Paulum adscribit, saepe a theologis et philosophis posterioribus citantur.

Verba "Cupio dissorvi" [sic] in clavem imaginis adhibita: pictura anni fere 1756 ecclesiae SS. Petri et Pauli ad Sonderheim Germaniae

Bibliographia

recensere

Nexus interni

 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!