Depositio cornuum
Depositio cornuum (-nis, f.) fuit ritus initiationis ad studiorum universitates Europaeas ab medi aevo usque ad finem saeculi XVIII°. Ritus praecedit immatriculationem. Ritus originem ad universitatem Lutetiae fuisse videtur.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Opinio erat studentes ante immatriculationem bestiis similes rudes incultos inhumanos et agrestes esse quamobrem eis cornua deponenda erant. Si litterarum studens universitatem mutavit ei non iterum cornua deponenda erant. Hic ritus ut saepe crudelis posterioribus temporibus vetitus est.
Studentes novitii Latine "beani" appellabantur ex verbo Francogallico "bec jaune", quod rostrum flavum dicere vult.