Demetrius Magnes
Demetrius Magnes (Graece Δημήτριος ὁ Μάγνης) fuit grammaticus Graecus. Saeculo primo a.C.n. floruisse videtur. Liber eius De poetis et scriptoribus eiusdem nominis (Περὶ τῶν ὁμωνύμων ποιητῶν τε καὶ συγγραφέων) maxime notus erat, quo Diogenes Laertius[1] necnon alii eruditi Graeci [2] usi sunt. Etiam De urbibus eiusdem nominis (Περὶ συνωνύμων πόλεων) tractatum composuit.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. saeculum a.C.n.; Magnesia
Obitus: 1. saeculum a.C.n.;
Obitus: 1. saeculum a.C.n.;
Cicero librum Demetrii De concordia (Περὶ ὁμονοίας) memorat, quem Demetrius Attico et Ciceroni misit, sperans hunc librum ad Caesarem et Pompeium reconciliandos adiuturum esse[3].
Notae
recensere- ↑ I 112; V 3.
- ↑ Athenaeus, XIII 92; Pseudo-Plutarchus, Vitae decem oratorum, 15 etc.; Dionysius Halicarnasseus, De Dinarcho, 1; Harpocration s.v. Λεύκων, Μεθώνη.
- ↑ Ciceronis epistolae ad Atticum, IV, 11; VIII, 11.
Bibliographia
recensere- Mejer, J. "Demetrius of Magnesia: On Poets and Authors of the same name" in Hermes 109, 1981, pp. 447—472
- Gigante, M. "Demetrio di Magnesia e Cicerone" in Studi italiani di filologia classica 77, 1984. pp. 98—106
- Aronadio, F. "Due fonti laerziane: Sozione e Demetrio di Magnesia" in Elenchos 11, 1990. pp. 203—255