Declinatio prima linguae Graecae antiquae
Declinatio prima Graeca, declinationi primae Latinae congruens, masculina femininaque nomina thema -α continet. Contracta subspecies quoque est.
Descriptio
recensereDeclinatio prima recta (non contracta) duas turmas habet: prima continet feminina nomina solum, altera masculina, quae declinationis secundae exitus casuum nominativi, genitivi vocativique habent.
Declinatio prima Graeca, in dialecto Attica, phonetica evolutione alpha huius dialecti mutat: nam longum alpha in lingua Graeca Attica in η convertitur, si ε, ι aut ρ eum non antecedunt, sed ita mutatur sonus (est alpha purum, quod in dialecto Ionica non est). Si alpha breve est, non mutat, sed, cum impurum est, exitus eum producit in casibus genitivo dativoque singularis; autem pluralis accusativi exitus semper -ᾱς, cum longa alpha, est. Saepe aspectus articuli dualis feminini congruit aspectui articuli masculini -ο thema (nom. acc. τώ, gen. dat. τοῖν), declinationis secundae, non aspectui femininae thema -α (nom. acc. τά, gen. dat. ταῖν), declinationis primae.
Singulare | Duale | Plurale | |
---|---|---|---|
Nominativus | ἡ χώρᾱ | τὼ (τὰ) χώρᾱ | αἱ χῶραι |
Genitivus | τῆς χώρᾱς | τοῖν (ταῖν) χώραιν | τῶν χωρῶν |
Dativus | τῇ χώρᾳ | τοῖν (ταῖν) χώραιν | ταῖς χώραις |
Accusativus | τὴν χώρᾱν | τὼ (τὰ) χώρᾱ | τὰς χώρᾱς |
Vocativus | ὦ χώρᾱ | ὦ χώρᾱ | ὦ χῶραι |
Nexus interni
Bibliographia
recensere- "First Declension" in F. C. Babbitt, A Grammar of Attic and Ionic Greek (Novi Eboraci, 1902) pp. 40-43.
- "Prima declinatio ... Secunda declinatio" in Theophilus Golius, Grammatica Graeca (Amstelodami: apud Janssonio-Waesbergios, 1732) pp. 20-23.