Declaratio Balfour
Declaratio Balfour (Anglice Balfour Declaration) fuit publica praedicatio a regimine Britannico in Primo bello mundano edita qua nuntiavit se constituioni fauturum esse "domûs nationalis pro populo Iudaeo" in Palaestina, tum Imperii Ottomanici regione ubi minor pars incolarum erant Iudaei. Haec sententia relata est:
Regimen eius Maiestatis benigne constitutionem in Palaestina domûs nationalis pro populo Iudaeo aspicit et operam dabit ut confectionem huius consilii faciliorem reddat, cum intellegatur nihil faciendum esse quod iura civilia religiosaque exsistentium in Palaestina communitatum non Iudaearum, neque iura et status politicus quod Iudaei in ulla alia civitate, laedat.[1]
Declaratio contenta est in litteris die 2 Novembris 1917 ab Arthuro Balfour, Britanniarum regni ministro rerum externarum, Leonillo Rothschild, baroni Britannico Iudaeao, scriptis, ut Foederi Sionistico Britanniae Magnae et Hiberniae Septentrionalis transmitteretur. Verba declarationis die 9 Novembris 1917 in periodicis promulgata sunt.
Concilium Britannicum bellicum futura Palaestinae deliberare coepit statim postquam mense Novembri anni 1914 bellum imperio Ottomanico indixit. Anno 1917 ante declarationem Balfour, bellum ad incitas redactum est, duobus ex Britanniae sociis proelio non omnino congressis, nam Civitates Foederatae nondum damnum passi sunt et Russia tumultu interno distenta est. Bellum in Palaestina meridiana apud Bersabee die 31 Octobris 1917 renovatum est.
Quaestio Palaestina primum inter Britannos (praecipue Marcum Sykes et Sionistas) die 7 Februarii 1917 tractata est. Post disputationes sequentes, Balfour Rothschild et Chaim Weizmann rogavit ut declarationem publicam conscribant. Septembri et Octobri mensibus plura exempla in Concilio Britannico disputata sunt, ratione habita sententiarum Iudaeorum Sionisticorum et anti-Sionisticorum, sed non Palaestinorum. Publicatio ultimae declarationis versionis die 31 Octobris approbata est. Apud Concilium opinatum est Iudaeos per orbem terrarum habitantes propter declarationem magis Britanniam et socios eius in bello adiuvarent.
In exordio declarationis Sionismus primum a civitate potente confirmatus est. Locutioni "national home" (domus nationalis) nullum exemplum in iure inter civitates fuerat; his verbis studiose ambiguis notio civitatis Iudaeae non tractata est. Fines Palaestinae non descriptae sunt, sed postea administratio Britannica confirmavit se cogitare domum nationalem Iudaeam non totam Palaestinam contenturam esse. Altera pars declarationis addita est ad eos satisfaciendos qui postulaverunt consilium illud alioquin populum Palaestinae in Iudaeos obvertere et antisemitismum per orbem terrarum stimulare. In declaratione suadebatur, ut Iudaeis in Palaestina iura politica, sed Palaestinis, multo ibi numerosioribus, tantum minora iura civilia et religiosa darentur. Regimen Britannicum confessus est anno 1939 rationem opinionum populi indigenae habere debuisse, et anno 2017 declarationem iura politica Palaestinorum Arabicorum defendere debuisse.
Declaratione multas diuturnas consecutiones attulit. Propter eam Sionismus populis Europae gratior factus et Palaestina Mandatoria creata est, qui postea Israël et Territoria Palaestinensia factus est. Itaque una habetur ex causis conflictûs Israëlo-Palaestini. Controversae manent nonnullae quaestiones, exempli gratia, utrum declaratio anterioribus promissis a Britannis sharifo Meccae factis contra dicebat.
Notae
recensere- ↑ Anglice "His Majesty's government view with favour the establishment in Palestine of a national home for the Jewish people, and will use their best endeavours to facilitate the achievement of this object, it being clearly understood that nothing shall be done which may prejudice the civil and religious rights of existing non-Jewish communities in Palestine, or the rights and political status enjoyed by Jews in any other country."
Bibliographia
recensere- Renton, James. The Zionist Masquerade: The Birth of the Anglo-Zionist Alliance 1914–1918. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan, 2007. ISBN 978-0-230-54718-6.
- Schneer, Jonathan. The Balfour Declaration: The Origins of the Arab-Israeli Conflict. Novi Eboraci: Random House, 2010. ISBN 978-1-4000-6532-5.
- Stein, Leonard. The Balfour Declaration. Novi Eboraci: Simon & Schuster, 1961. ISBN 978-965-223-448-3.
Nexus externi
recensere- Dipsutatio anni in parliamento Britannico de declaratione Balfour, 30 Octobris 2017
- The contested centenary of Britain's 'calamitous promise', The Guardian, 17 Octobris 2017