Decimus Velius Rufus Iulianus

Decimus Velius Rufus Iulianus (nescimus, quando natus sit; mortuus est circa annum 182) senator Romanus erat secundo saeculo. Patria eius oriens imperii erat. Anno 178 consulatum ordinarium gessit. Commodus imperator eum ut coniuratorem supplicio affici iussit[1].

NotaeRecensere

  1. Historia Augusta, Commodus 4, 9


Antecessores:
Lucius Aurelius Commodus Caesar et Marcus Peducaeus Plautius Quintillus
Consul
178
cum
Servio Cornelio Scipione Salvidieno Orfito
Successores:
Imp. Caesar Lucius Aurelius Commodus Augustus II et Publius Martius Verus