De monarchia est opus Dantis Alagherii, Latine scriptum anno 1310 aut 1313 et in tres libros divisum. Hoc in libro, Dantes de civili quaestione in Italia loquitur, qua contentiones erant inter pontificem maximum et imperatorem. Poeta novam positionem suam adfirmat.

De monarchia (1700-50s).

Liber primus

recensere
  • "Primum quidem igitur videndum quid est quod ‘temporalis Monarchia’ dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem." [II, 1]
  • "Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt 'Imperium,' unicus principatus et super omnes in tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur." [II, 2]
  • "Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo nanque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate vel ab alio, Dei ministro seu vicario." [II, 3]

In libro primo universae monarchiae necessitas sustinetur, quod universa monarchia una pacis aequitatisque fides est. Secundum Dantem, casus bellorum avaritia semper est. Praesentia imperatoris, ad quem possessio omnium rerum spectat, est res ut illa causa removeatur.

Liber secundus

recensere
  • "Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod ‘Imperium’ dicitur, sibi super mortales omnes ascivit." [III, 1]
  • "Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri. Sed romanus populus per duellum acquisivit Imperium: quod fide dignis testimoniis comprobatur. In quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum." [IX, 12]
  • "Usque adhuc patet propositum per rationes que plurimum rationalibus principiis innituntur; sed ex nunc ex principiis fidei cristiane iterum patefaciendum est. Maxime enim fremuerunt et inania meditati sunt in romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt; nec miseret eos pauperum Cristi, quibus non solum defraudatio fit in ecclesiarum proventibus, quinymo patrimonio ipsa cotidie rapiuntur, et depauperatur Ecclesia dum, simulando iustitiam, executorem iustitie non admittunt." [X, 1]

In libro secundo Dantes loquitur de thesi propitiae naturae Romani Imperi.

Liber tertius

recensere
  • "Questio igitur presens, de qua inquisitio futura est, inter duo luminaria magna versatur: romanum scilicet Pontificem et romanum Principem; et queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha munii est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum." [I, 5]
  • "Propter quod si finis nature impediri potest—quod potest—de necessitate sequitur quod Deus finem nature non vult; et sic sequitur quod prius: videlicet Deum velle quod non vult. Verissimum igitur est illud principium ex cuius contradictorio tam absurda secuntur." [II, 7]
  • "Dicunt adhuc quidam quod Constantinus imperator, mundatus a lepra intercessione Silvestri tunc summi Pontificis Imperii sedem, scilicet Romam, donavit Ecclesie cum multis aliis Imperii dignitatibus." [X, 1]

In libro tertio, Dantes de gravissima quaestione agit, hoc est rationes inter pontificem maximum et imperatorem. Poeta novam positionem suam defendit, neque Guelfa neque Ghibellina. Pontifex excellentiam suam adfirmabat secundum id quod scriptum est in Biblia. In Genesi libro, scriptum est duos astros, qui supra Terram splendent, esse: unus Sol est, alter est Luna. Soli lux sua est, dum Lunae lux repercussa est; sic est ratio inter pontificem (sol) et imperatorem (luna). Tunc, secundum pontificem, ut Lunae lux a Solis luce pendet, ita imperatoris auctoritas ab pontifice ipso pendebat. Contra Dantes adfirmabat pontificem ac imperatorem liberi esse, velut "duo soles"; qua de causa pontifex nullam auctoritatem in Imperatorem habebat et Donatio Constantini habendum non erat ut publicae tabulae.

Bibliographia

recensere
  • Prue Shaw, ed. et interpr., Dante Alighieri: Monarchia. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1995? ISBN 0-521-48368-9 (Latine, Anglice) (Paginae selectae editionis minoris apud Google Books)

Nexus interni

Nexus externi

recensere