De abstinentia ab esu animalium (Porphyrius)

De abstinentia ab esu animalium (Graece Περὶ ἀποχῆς ἐμψύχων) est Porphyrii philosophi Neoplatonici opus, quod de causis animae et morum vegetarismum hominibus et praesertim philosophis commendat. Quod opus anno 268 aut paulo post scriptum esse videtur.[1] De abstinentia ex quattuor constat libris, quorum suum quisque argumentum habet.

Porphyrius (c. 234-305) scriptor Abstinentiae.

Porphyrius, audito Firmum Castricium, amicum suum quocum Plotinum philosophum audierat, suo repudiato vegetarismo ad carnium esum recurrisse,[2] epistula hortativa condiscipulum suum adducere statuit, ut a pravo more animum averteret. Titulus Latinus De abstinentia ab esu animalium eam carpit rem, ad quam defectio Castricii referri videtur.

Graecus autem titulus Περὶ ἀποχῆς ἐμψύχων magis generaliter ea quae hoc opere continentur describit, nam Porphyrius non solum de esu sed etiam de caede animalium disputat.[3] Graeci enim et Romani animalia sacrificare solebant. Post sacrificium partes edules carnis a colentibus edebantur aut a sacerdotibus vendebantur. At sacrificia non edendi sed colendi causa fiebant.

Ἔμψυχα autem non ad omnia animalia (ζῷα), sed solum ad animata sive animalia animà (ψυχή) praedita refertur. De vi et significatu animae ambigi potest, sed Porphyrus herbas vel plantas animà carere putare videtur. Ad Castricium ad vegetarismum rursus convertendum Porphyrius ex biologia theologia ethologia anthropologia magna graviaque praebet argumenta ad animalia homines deosque pertinentia.

Secundum Porphyrium animalia (exceptis igitur herbis) animam rationalem possident, quamquam minus rationalem quam homines, tametsi certa adfinitas adgnosci potest, sicut in sermonis communicatione (quoad sermonem animalium intellegere possumus). Quae cum ita sint, excepta praesenti sui defensione, nefas est animalia occidere, et summum nefas animalia occidere eo consilio, ut tibi et tuis compares carnem, cibum supervacuum ac insalubrem.

Qui philosophiam cum fide complectitur moderatum ordinatumque vitae habitum sequitur. Porphyrius et Castricius, quippe qui Platonis adsecutores essent, debebant perturbationem desiderio corporis animae adlatam in minimum reducere. Mentem enim credunt in intellectuali consistere anima, quae corpori mortali involuta a contemplatione dei in tempus recesserit. Quam neglegentiam Platonici variis causis adscripserunt. Quaecumque erat causa, anima, quippe quae in mortali corporeo mutabilique mundo habitet, corpori mortali tantam operam dare cogitur. Sed anima ad deum revolvi valet, et philosophus summa ope niti debet, ut corpus animamque ab exsistentiae contagione lustret.

Secundum Porphyrium, dei et homines et animalia omnia rationis participia sunt. Animalia minus rationalia sunt quam homines, sed nihilo minus humanae speciei adeo similia, quae occidere nefas sit, nisi forte nobis periculo sint; ita enim hominem infestum occidere fas est.[4] Homines autem minus rationales sunt quam dei, sed deos imitari valebunt, ut primum a corpore liberari poterint. Ergo intellegendum est deos nihil nocere nihilque desiderare — minimeque carnem mortuam. Dis enim exsanguia sacrificia vulgaria, sicut libum vel granum vel flores, grata esse. Philosophorum autem esse contemplationem desideriis corporis expertem offerre.

Argumenta librorum

recensere

De abstinentia ex tribus libris constat, quorum suum quisque argumentum profert. Liber quartus aliqua de causa inperfectus est.

Liber I: De adversariis vegetariorum

recensere

Post praefationem ad Firmum Castricium habitam, qui a Pythagoricis institutis ad carnis esum defecerat, Porphyrius explicat rationes, quibus Peripatetici et Stoici et Epicurei docent animantia posse iure occidi. Deinde praemittit quae ad rei propositae pleniorem intellectionem utilia sint. Nam primum dicit se non omnibus, sed iis solum, qui vitam cupiunt agere intellectualem, scilicet philosophis,[5] hoc abstinentiae onus imponere. Eam vero vitam plurimum promovere a corporeis rebus, sicut cibis, animi abalienatio. Cum enim varia sint in nostros sensus incurrentia animamque turbantia, ab eorum omnium contagione, quantum fieri potest, cavendum esse. Cum cibi non parum habeant hac in re momenti, etiam eorum ratio habenda est. Iis igitur omnibus, quae mentem commovere solent, prospiciendum est, et in cibis etiam moderatio observanda.

Liber II: De sacrificiis

recensere

Hoc in libro Porphyrius refutare vult eos, qui ex animalium in sacrificiis usu concludunt etiam esum animalium legitimum esse. Deinde sacrificiorum negotium explicat. In principio sacrificia solum vegetabilia fuisse, et animalia solum extrema fame pestilentiave et bello saeviente sacrificata esse. Theophrasti rationes contra animalium mactationem recenset: diversam esse rationem animalium et fructuum. Deum rebus parcis maxime oblectari ostendit, nullamque ex iis causis, propter quas diis sacra facimus, in animalibus positam esse, nam veram causam, cur animalia sacrificemus, nostram intemperantiam et voluptatis studium esse.

Deinde Porphyrius ad sacrificiorum initia monstranda adgreditur, quomodo a fructibus exordio facto ad homines tandem progressa sit sacrficiorum licentia. Deinde rationes subicit, cur ab animalibus abstinere oporteat, docetque qualia sacrificare deceat. Sententiam suam Pythagoreorum et Platonicorum recensis opinionibus inlustrat. Varios deos eorumque naturas et officia percurrit, multaque de bonis et malis geniis narrat: malos sacrificiorum ex animalibus factorum nidore quam maxime oblectari. Argumenta pro animalibus occidendis ab extispicio petita infirmat. Domestica sacrificare animalia iniustum esse, quod nihil nobis mali fecerunt. Etiam fera et nocentia animalia diis sacrificare indignum esse.

Liber III: De iniustitia carnis

recensere

In hoc libro Porphyrius animalia non occidenda esse probat, quia cum rationis participia sint, etiam ad illa iustitia extendi debeat. Itaque rationem habere ostendit eo, quod sermone utantur et interna ratiocinatione se dirigant, sentiant, eodem nobiscum modo conformentur et adficiantur. Quae multis modis confirmat exemplisque inlustrat, et multis interim argumentis ab adversariis propositis obiter respondit. Quibus confectis rebus statuit tandem iustitiam non solum erga homines sed etiam erga cetera animalia exerceri oportet.

Liber IV: De historia vegetarismi

recensere

In principio Porphyrius denuo Firmum Castricium adloquitur. Deinde antiquorum exemplis confirmat abstinentiam ab animalibus legislatoribus et sacrorum antistitibus nec non philosophis in usu fuisse, crudeles autem et impios homines animalia in cibos adhibuisse. Porphyrius auream aetatem mythicam primum pertractat. Deinde mores describit cum aliorum tum Lacedaemonum, Aegyptiorum antiquorum, Essenorum, Brahmanum et Gymnosophistarum.

  1. Clark 2000:7.
  2. De abstinentia 1.1.1 ὡς τῆς ἀσάρκου καταγνοὺς τροφῆς ἐπὶ τὴν ἔνσαρκον ἀναδεδράμηκας πάλιν βοράν.
  3. Itaque Clark (2000) aptius titulo On Abstinence from Killing Animals usa est.
  4. De abstinentia 2.22.
  5. Gamlath 2018.

Bibliographia

recensere
  • Clark, Gillian (2000) Porphyry: On Abstinence from Killing Animals. Bloomsbury.
  • Edwards, G. Fay (2016) The purpose of Porphyry’s rational animals: a dialectical attack on the Stoics in On abstinence from animal food. Apud Sorabji, Richard (ed.) Aristotle re-interpreted: new findings on seven hundred years of the ancient commentators, 263-289. Bloomsbury.
  • Gamlath, Isha (2018) The training of Porphyry’s athlete: the ascetic philosopher in On the abstinence from eating flesh. Symbolae Philologorum Posnanensium Graecae et Latinae 28(1): 49-66.
  • Jourdan, Fabienne (2005) Porphyre, lecteur et citateur du traité de Plutarque Manger de la viande. Revue des Études Grecques 118(2): 426-435.
  • Kaski, Liisa (2022) Alussa oli vaikeasti kääntyvä sana [In principio erat verbum difficile interpretatu]. Tiede & edistys 47: 251–265. (Λόγος, ratio)
  • Martins, Pedro Ribeiro (2018) Der Vegetarismus in der Antike im Streitgespräch. Porphyrios' Auseinandersetzung mit der Schrift "Gegen die Vegetarier". De Gruyter.
  • Newmyer, Stephen Thomas (1999) Speaking of beasts: the Stoics and Plutarch on animal reason and the modern case against animals. Quaderni Urbinati di Cultura Classica 63: 99-110.
  • Preus, Anthony (1983) Biological theory in Porphyry's De abstinentia. Ancient Philosophy 3: 149-159.
  • Wallner, Gustav (1978) De carnium abstinentia. Latinitas 26: 254-262.
  • Zeper, Eleonora (2015) Blood sacrifice and bloodless sacrifice in Porphyry and Iamblichus. Syzetesis 2(2): 97-107.