David Malpass

oeconomus
Wikidata David Malpass
Res apud Vicidata repertae:
David Malpass: imago
Nativitas: 8 Martii 1956; Petoskey
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Officium: President of the World Bank Group
Munus: oeconomus

Consociatio

David Malpass, vulgo plene David Robert Malpass (Petoskey[1] in oppido Michiganiae die 8 Martii 1956 natus), est oeconomus Civitatum Foederatarum et ex die 9 Aprilis 2019 praeses Argentariae mundanae.

Alumnus est Collegii Coloratensis, ubi scientiae physicae, Universitatis Denveriensis, ubi administrationi commercii, Universitatis Georgiopolitanae, ubi oeconomiae inter civitates studuit. Tam apud societates commercii quam iuxta factionem Republicanam operam dedit: oeconomus principalis argentariae Bear Stearns ab anno 1993 usque in 2008 meruit, quo anno haec societas subito defecit, inter primas discriminis vectigalium mundani[en]. Commentationes de rebus oeconomicis apud Forbes et Wall Street Journal nonnumquam edidit. Candidaturas praesidales Georgii W. Bush et praeter alias Donaldi Trump, qui comitiis anni 2016 contendebat, adiuvit. Trump vicissim, iam praeses electus, Davidem Malpass secretarium a rebus internationalibus Thesauri Civitatum Foederatarum anno 2017 promovit, atque anno 2019 ad officium praesidis Argentariae mundanae proposuit.

Scripta selectaRecensere

NotaeRecensere

  1. "Place of Birth: Petoskey, Michigan": Africa Confidential.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

Praesides Argentariae mundanae

Eugenius Meyer 1946 • Ioannes McCloy 1947 • Eugenius Black 1949 • Georgius Woods 1963 • Robertus McNamara 1968 • Alden Clausen 1981 • Barber Conable 1986 • Ludovicus Preston 1991 • Iacobus Wolfensohn 1995 • Paulus Wolfowitz 2005 • Robertus Zoellick 2007 • Iacobus Yong Kim 2012 • David Malpass 2019