Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae


Custodes (Anglice The Watchmen) est series librorum pictorum (vel comicorum) scripta ab Alano Moore et picta a Davide Gibbons. Est solus liber pictus qui Ugonis Praemium (Anglice The Hugo Award) obtinuit, atque solus qui in indicem centum librorum optimorum Anglicorum post 1923 (Anglice Time Magazine's 2005 list of the 100 best English-language novels from 1923 to the present) positus est.

Custodes discorde anno 1985 in urbe Novo Eboraco constituitur ubi vestiti viri (Anglice "Superheroes") sunt veri, et atomicum bellum inter CFA et URSS imminet. Fabula est de vestitis viris recessis actuosisque post legem prohibentem vigilantiam.

TitulusRecensere

Titulus libri est de sententia Iuvenalis (6.347-8): "Quis custodiet ipsos custodes." Graphita hanc sententiam in libro utuntur.

PersonaeRecensere

Vestiti viriRecensere

  • Gualtherius Iosephus Kovacs (alter ego Rorschach)
  • Daniel Dreiberg (aler ego Nox Bubo II)
  • Laura Juspeczyk (altra ego Bombyx Spectrum II)
  • Adrianus Veidt (alter ego Ozymandias)
  • Ioannes Osterman (alter ego Doctor Manhata)
  • Eduardus Blake (alter ego Comicus)
  • Sarula[1]Jupiter (altra ego Bombyx Spectrum)
  • Hollis Mason (alter ego Nox Bubo)

Ceterae personaeRecensere

  • Bernardus (venditor)
  • Bernardus (lector)
  • Medicus Malcolm Long, psychologus
  • Edgarus William Jacobi (alter ego Moloch)
  • Nauta eiectus (sine nomine)
  • Maxus Shea, auctor
  • Ricardus Nixon

PelliculaRecensere

Anno 2009 erat pellicula de Custodibus moderata a Zacharia Snyder.

NotaeRecensere

  1. Sarula est Anglice Sally; en.wiki Sally esse diminutivus de Sarah dicit, igitur Latine Sarula de Sara est.


  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!