Curtes Navarrae[1],Cortes Navarrae aut Cohortes Navarrae (Hispanice: Cortes de Navarra; Vasconice: Nafarroako gorteak) fuerunt olim parlamentum Regni Navarrorum ab saeculo XIII usque ad XIX. Curtes erant institutio a Sanctio VII rege creata, quae regi consilium dabat, leges proponebat et pecunia ministraba (per gratia Camarae Computorum).

Insigne Regni Navarrae

Stamenta tria Curtes conformabant:

  • Stamentum Ecclesiasticum: episcopi et abbates regni in curtes congregati sunt.
  • Stamentum Militare: Milites, nobiles et equites, inter quos erant Infanzones Navarri
  • Stamentum Universitatum aut bonarum Villarum: Urbes et oppida, quae fora tenebant, procuratores ad Curtes mittebant (Pampilona, Stella, Sangossa, Pons Reginae et alia).

Curtes clausae sunt anno 1841, cum fora Navarra derogata sunt.

Nexus interni


NotaeRecensere

  1. Vide Curtes