Cruciburgum ad Vierram[1] (Theodisce: Creuzburg) oppidum sat vetustum atque venustum est Circuli Wartburg in Germania. Situm est ad flumen Weraham in altitudine 200 metrorum, incolas 2359 Kalendis Ianuariis 2017 habuit. Demarchus est Ronaldus Schwanz factionis CDU.

Wikidata Cruciburgum ad Vierram
Res apud Vicidata repertae:
Cruciburgum ad Vierram: insigne
Cruciburgum ad Vierram: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°3′5″N 10°14′41″E
Numerus incolarum: 2 338
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Amt Creuzburg

Geographia

Superficies: 35.4 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Cruciburgum ad Vierram: situs
Cruciburgum ad Vierram: situs
Pons notissimus trans Weraham iens, latere autem a dextero videtur Oratorium Sancti Liborii

Historia

recensere

Oppidum natum est ad transitum gravissimum fluminis Werahae ad quandam viam antiquissimam commercialem. Mentio eius prima facta est iam 973, ita ut inter veterrima oppida Thuringiae numerari potest. Anno 1170 Ludovicenses oppidum acquirebant quod optime possessionibus et in Thuringia et in Hassia conveniebat. Inter annos 1741-1920 pars erat ducatus Saxoniae-Vimariorum-Eisenach. Situs strategicus valde eminens proelia obsidiones pugnas provocabat aedificiis multis demolitis. Inter aedificia perdita citentur Fanum Sancti Nicolai (anni 1215), Pharmacopolium monachicum, Oratorium sepulcreti.

Cruciburgi annis inter 1758 et 1808 bombyces mori ad sericum conficiendum educabantur. Ad Wilhelmglücksbrunn usque annum 1843 salinae erant.

Res aspectabiliores

recensere
  • Inde ab anno 1223 pons lapideus (Theodisce: Alte Brücke) septem arcibus flumen transit. Eum pontem inter pontes lapideos in septentrione Moeni erectos antiquissimum esse constat.
  • Maximi momenti autem castellum est. In Capella Sancti Liborii opus tectorium cum scaenis e vita Sanctae Elisabeth Hungariae admirari possunt. Namque illa uxor landgravionis Ludovici IV in castello duos infantes peperit. Burgus saeculo XII constructus nucleum generis Romanici habet cui identidem res recentiores additae sunt. Saeculo XIII Cruciburgum Ludovicensibus vel pro residentia secundaria fuit, quae gravitudo postea est perdita Vitinensibus imperantibus. In temporum cursibus Cruciburgum multi homines inclutissimi visitaverunt velut Philippus Melanchthon, Martinus Lutherus, Ioannes Volfgangus Goethius.
  • In Museo historiae regionalis (Theodisce: Heimatmuseum) visitatores certiores fiunt de historia multiplici tam oppidi quam territoriorum circumiectorum necnon de residentiali tempore.
  • Area sub divo apud castellum cum puteo et scaena magna necnon equorum stabulis variis in eventibus totum per annum libenter usitata est.
  1. Nomen invenitur apud Orbem Latinum domni Graesse anno 1909, ut hic in interreti videri potest.

Bibliographia

recensere
  • Susanne-Maria Breustedt (ed.): 800 Jahre Creuzburg. Eine Festschrift. Cruciburgi 2013, ISBN 978-3-00-041921-8.
  • Antje Coburger: Creuzburg. Burg, Stadt und Museum. Ratisbonae 2010, ISBN 978-3-7954-6779-1.
  • Fremdenverkehrsverein Creuzburg (ed.): Das Creuzburger Heimatbüchlein. Ysenaci 2002, ISBN 3-931431-24-X.
  • Rat der Stadt Creuzburg (ed.): Creuzburg. 775 Jahre Stadt Creuzburg. 1213–1988. Aus der Geschichte der Stadt. Erfordiae 1988.
  • Rainer Schill, Astrid Thiel: Creuzburg an der Werra. Bilder aus vergangenen Tagen. Horb am Neckar 1992, ISBN 3-89264-743-7.
  • Horst Schmidt, Hans-Henning Walter: Creuzburg – Geschichte des Creuzburger Salzwerks. Kreiskommission zur Erforschung der Geschichte der Örtlichen Arbeiterbewegung bei der Kreisleitung des SED u. a., Ysenaci 1988 (=Eisenacher Schriften zur Heimatkunde 39, ISSN 0232-9948).
  • Rudolf Zießler: Creuzburg. Apud: Götz Eckardt (ed.): Schicksale deutscher Baudenkmale im Zweiten Weltkrieg. Eine Dokumentation der Schäden und Totalverluste auf dem Gebiet der DDR. Volumen alterum. Berolini 1978.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cruciburgum ad Vierram spectant (Creuzburg, Creuzburg (Amt Creuzburg)).
  Situs geographici et historici: Locus: 51°3′5″N 10°14′41″E • OpenStreetMap • GeoNames • "16063013" apud Statistik-Portal